# Opera omnia. Vol. 3 130.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 130.5 to 130.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5

Sed & ridiculam (vtputâ vulgarem) reddit rationem, cur Caecias non sit serenus, quòd reflectatur in seipsum: est enim, inquit, inde Prouerbium, Trahens in seipsum, vt Caecias nubem. Omitto quòd libro 3. solo capite vltimo eoque admodum breui, de Metallicis, ac Fossilibus disputat: & me herculè quidem, quàm ieiunè! Nisi fortè nobilis adeò Physiologiae pars tam exiguo capite tractata est satis sufficienter Praetereo metalla ibi dici progigni ex exhalatione: Quapropter, inquit, igniuntur omnia, & terram habent (siccam enim habent exhalationem) Aurum autem solùm non ignitur. Cui tamen ipsum quoque aes non ignitur? ob eandem scilicet rationem. Omitto & libro 4. capite 6. definiri humectari per aquam: definiri enim potiùs per aërem debuerat, si aër sit humidum summum Verùm in libris DE ANIMA redit ad suum genium: spinosum scilicet illum, intricatumque stylum repetit. Vt taceam autem libro 1. capite 1. discutienda plurima proponi, quae vel intacta relinquit, vel ieiunè prorsùs, & insufficienter explicat: Quaenam illa partitio est capite 2. iudicantur res aliae Intellectu, aliae scientia, aliae opinione, alia verò sensu?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
