# Opera omnia. Vol. 3 131.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 131.1 to 131.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1

Si accipit enim Intellectum pro facultate: quid adiungit Scientiam? cùm sit tantùm habitus Intellectum iuuans: vel si haec adiungenda fuit, cur non Sapientia? cur non Ars: Sin accipit pro habitu: cur non pari ratione meminit Sapientiae, Prudentiae, ac Artis, qui habitus etiam sunt? Capite 3. ineptè arguit asserentes Animam mouere seipsam: vrget nimirùm de motu locali: cùm illi pręsertim motiones intelligerent Intellectus, & Voluntatis. Capite 4. arguens Animam non esse Harmoniam, quòd neque ratio commixtionis sit, neque compositio: id non probat. Capite 5. proponit varias difficultates, quas non videtur tamen soluere, circa Animae vnitatem. Libro 2. capite 1. Substantiae genus (si genus est) quanam ratione diuidit in materiam, formam, & compositum? Hae nempe sunt vniuocae, & subiectae generi species? Omitto quàm pulchre concludat Animam, esse actum corporis Obseruari dumtaxat velim quàm egregiè intimam Animae naturam declaret celebri illa definitione? Anima est actus primus corpori Physici, organici, &c. Certè ostendit quidem cuius sit: introspice tamen, si potes, vt conoscas exinde quid sit. Fortassis intelliges, dum probat esse quod quid erat corporis egregia illa similitudine oculi, & securis: illam attentiùs considera. Nisi fortè ipsemet non subnotauit huiusmodi definitionis insufficientiam, dum postremum ita concludit, Amplius immanifestum est, si sit corporis actus Anime sicut nauta nauis. Figura igitur sic determinatus, & descriptum sit de Anima. Certè haec verba satis arguunt perfunctoriam solùm fuisse illam definitionem, quam isti sic exaggerant. Ne cauilleris porrò quid intelligat per illud Figurâ dicere, describere, determinare: attende solùm ad finem 4. capitis. Figura, inquit, dictum est, quid sit alimentum exactiùs autem manifestandum posterius Capite deinde 2. magno apparatu demonstrare contendit causam definitionis propositae: attende tamen quomodo probet sola illa 2. definitione, Anima est id, quo primùm vinimus, sentimus, &c. quae & subtilior non est (neque enim explicat cuiusmodi sit concipiendum illud, quo primùm vinimus) & potest rursùs per aliam pari iure demonstrari. Capite 6. insusufficienter partitur commune sensibile: cùm illius species solùm facit magnitudinem figuram, numerum, motum, & quietem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
