# Opera omnia. Vol. 3 136

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCITATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/136

repetita conclusione saepiùs antè repetita, aggreditur de Elementis dicere: actum nempe saepiùs agere, opinionesque circa ipsorum numerum recensitas recensere. Capite 8. rursùs de Mix tione. Cap. 9. generaliter de Generatione, & Corruptione: de quibus etiam disputatum superiore libro ex professo fuerat. Sed libro 1. METEORORVM, & quidem cap. 1. Si Meteorum dicitur, quod in sublimi generatur: quorsùm ergo suscipit agendum de Terrae speciebus, partibus, proprietati bus? Praetereo quàm multa hîc soleant non Meteorologica tractari. Disputari enim solet v. c. de Ignibus subterraneis, de origine Lacuum, Fluuiorum, &c. Quantumcumque enim gigni haec dicas ex Vaporibus, aut Exhalationibus: neque tamen hoc est ita certum, neque illa in sublimi fiunt, ac proinde Meteora non sunt. Et cùm noster quo que Ignis ex vapida exhalatione gignatur, vt ille subterraneus: cur de illo quoque vni uersè hîc non agitur? Imò & si quicquid ex vapore, aut exhalatione fit, tractari hic debet: cur non tractatur & de lachrymis, de flatibus, aliisque id genus sexcentis? Sed vi haec missa faciamus: cap. 12. quantanam tractat perissologiâ de generatione grandinis maioris propè Terram, quàm remotiùs, Caeterùm verò vbi dixit generari maxime prandinem vere, autumno ac aestate: cur simpliciter adiicit? & in maturatione fructuum: quasi fructuum inaturatio non contingat aliquâ ex iis tempestatibus? Cap. 13 intempestiuè praemittit de Ventis, quae indiscussa ibi relinquat. Libro 2. tautologiae innumerae sunt praesertim de Ventis: v. c dum toties cap. 6. repetit Aparctiam, Thrasciam, Argesten esse Ventos serenantes. Sed vno verbo lib. 4. nusquam est Meteorologi cus, ac proinde ab hoc titulo, ab hac materia prorsùs alienus. Neque verò est quòd in hoc probando multùm desudemus: cùm etiam communis sententia videatur hunc 4 librum statuere quasi 3. de Ortu, & Interitu Nota in illo nihilominus multas adhuc tautologias, v. c. dum cap. 1. superiùs dicta re petit de qualitatibus Elementorum, itemque de generatione, & corruptione: dum cap. 8 toties idem inculcat de concretili, & inconcretili: imò & dum passim memorat concrescere frigore, quae calore soluuntur, & contra: atque ita de caeteris. Nota solùm annon ipse & sciens, & volens approbet hasce repetitiones? cùm in illo cap. sic habeat De concretili igitur, & inconcretili, & eliquabili, & ineliquabili dictum est quidem vniuersa liter prius: attamen redeamus & nunc. Ne ve rò existimes tractationem fieri deinde spe cialiorem: attende quaeso, & nihil videbis aliud, quàm descriptiones quasdam generales huiusmodi terminorum, quibus etiam adiunguntur quas antea hac serie proposuit mollificabile, non mollificabile, tingibile, non tin gibile flexibile, inflexibile, frangibile, non frangibile, friabile, non friabile, impressibile, non impressible, formabile, non formabile, pressibile, non pressibile, trahibile, non trahibile, ductile, non ductile, sissibile, non fissibile, secabile, non secabile, viscosum, fragile, commassibile, non commassibile, combustibile, non combustibile, exhalabile, non exhalabile, repetit autem in tractatione combustibile: addit & inflammabile, & carbonatile, quae idcircò refero, vt intelligas quàm sit necessarium tempus in istis conterere Sequuntur Libri de ANIMA, in quorum 1.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
