# Opera omnia. Vol. 3 137.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 137.1 to 137.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/137.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/137.1

cap. 1. Logicam prorsùs doctrinam tradit de methodo, arteve, & variis definiendi rationibus. Quorsum id enim? nisi quandocumque erit aliqua tradenda definitio, definiendi regulae, ac leges generales praemittendae sint: Cap. 2. tautologia est in recensendis Philosophorum opinionibus circa Animae naturam, verbi causâ Democriti, & Anaxagorae. Libro 2. cap. 5. quanta quaeso farrago est de Actu, & Potentia, tum remotâ, tum proximâ? Vocabula sanè haec opere reliquo toto fastidium pariunt maximum. Verùm iam suprà diximus Aristoteli gratissima fuisse: quantumcumque illorum notionem, & intelligentiam venari ex ipso non liceat. Capp. consequentibus quanta perissologia, quòd Sensu percipiat obiectum, & priuationem eius, vt visus visibile, ac inuisibile! Quo loco scru tandum non est, qua ratione visu percipi, ser videri possit, quod est inuisibile. Lib. 3. cap. 3 quanta farrago ad explicandum quid Imagi natio sit? Cap. 6. repetit doctrinam prorsùs Logicam de functionibus Intellectus. Illas certè Sectatores transferunt, tractantque in Logica. Cap. 7. repetit iam saepiùs dictum, quod Sensio sit alius motus, aliaque altera tio, quàm aliàs descripserit (quod nimirùm non alteratio, non corruptio, &c. ) Vbi etiam repetit millies repetita de abstractione Mathematica. Sic cap. 12. repetit quod millies iam dixit Gustum esse aliquem tactum. C. 13. inculcat rursùs necessitatem tactus, itemque quòd sensibilis exuperantia offendat sensum. Dicendum hîc fusiùs esset circa libros MeTAPHYSICOS. Verùm & superiùs iam innui mus ex libris 14. quibus opus illud continetur, sola 5. posteriora 12. libri capita Metaphysica propriè esse. Ex quo sequitur, vt caetera omnia aliena, ac superflua sint. Sanè Exercitatio praesens plus iusto excresceret, si quod iam proponimus, deductione comprobaremus. Id igitur fiet commodiùs, vbi suo loco ostendemus scientiarum Reginam non esse Metaphysicam Aristoteleam. Qua re iam nihil attinet attingere, & commemorare speciales tautologias: cùm perspicuum futurum sit ex tunc deducendis 1. librum Metaphysices esse tautologicum primi, & secundi Physici, terrij de Caelo, secundi de Generatione: 2. item Physici secundi 3. 4. 5. 6. 7. totius sparsim Organi: 8. 9. ac 10. & ipsius Organi, & Physicorum plurium: 11. & Physici tertij, ac sequentium, & praecedentium etiam tertij tionem? Quasi verò vt nix alba dicitur: ita quartique Metaphysicorum. 12.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
