# Opera omnia. Vol. 3 138

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/138

Timet nempe, ne si vel Deo dicatur distinctè cognita, & vera (nam si ita quidem ad mitteretur vera: absolutè etiam, & secundum se concedenda esset vera) timet, inquam, ne sequatur necessitas illa, quam tam molesta repetitione conatur auertere, vt hominis seruetur libertas in deliberationibus, consultationibus, aliisque id genus. Ita nimirùm diffidens conciliari posse Praescientiam diuinam cum libertate Arbitrij, homines sacrilegos fecit, vt faceret liberos: quod & M. Tullio exprobrat sapienter D. Augustinus. Certè & rei simplex praenotio necessitatem rebus non imponit: & doctrina illa Aristotelea parem facit Deum oraculo Tiresiae. Is nimirùm pollicitus se non menti turum, pari quàm Aristoteles oratione sic praefabatur, Quicquid dicam, erit, vel non erit. Verùm haec, vt innui, pluribus prosequi nec licet, nec necesse est: cùm & Aristotelei quoque nonnulli hanc ipsam doctrinam Aristotelis, vt doctrinae Orthodoxae repugnantem, coarguant Primò deinde libro priorum ANALYTICORVM: Nonne falsò vult Argumentum esse medium inter extrema? cùm & singularia, & transcendentia, & res diuersarum Categoriarum, quae nequaquam esse pos sunt huiusmodi media argumenta tamen sint. Nonne & falsò docet syllogismi Hypothetici nullam esse analysin, seu resolutionem? Genesis certè aliqua est: & quicquid ex multis constituitur, potest profectò ex eorundem resolutione examinari. Sed & cur di cit syllogismum dubium, seu qui ex parte falsus sit, minimè retexendum esse? An-non idcircò potiùs retexendus, & examinandus est, vt fallacia detegatur: Alioquin certè, si hoc verum sit, ad quid Topica, & Elenchi? Lib. 2 quis non videat Inductionem, & Exemplum immeritò fieri Argumentationis species? Argumenta enim sunt, non verò argumentationes. Siquidem Inductio propterea ex loco Totius, & partium eruitur: Exemplum verò potissimùm ex loco Similium. Quod si ita deducantur tam Exemplum, quàm Inductio, vt argumentationes fiant: vides profectò semper esse vel tacitam, vel expressam formam syllogismi, aut Entymematis (vnde & qui volunt quidpiam exinde conuincere, solent inter argumentandum reducere ad syllogismum) vt proinde distinctae non fian argumentationis species. Circa I. Poster. falsitates multae conglobantur, quòd Demonstratio ex natura sua sit Syllogismus quòd constet ex propositionibus vniuersalibus, primis, immediatis, sempiternis, &c quae sequente libro erunt vberius examinandae. Libro 2. praeter caetera Demonstratio nes proponit, quas nescio qua fronte dicere ausit constare ex propositionibus de omni, per se, &c. huiusmodi est conuersa illius, quae superiùs relata est, Defrondescens est lati folium: vitis defrondescit: igitur vitis est lati folia. Quasi verò vel omne, vel solum defrondescens latifolium sit: Inter tot verò, quae atro lapillo notanda essent in TOPICIS, velim solummodò atendas ad illa duo praecepta egregia, qua libro 2. traduntur. Alterum est, vt ambiguè inter disputandum loquamur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
