# Opera omnia. Vol. 3 144-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144-2

gigni: & quicquid corrumpitur, abire in contrarium. Cùm cap. 6. ostendit binarium principiorum numerum non sufficere, quòd substantiae nihil sit contrarium: & antea ta men admiserat esse in omni genere vnam contrarietatem (nisi fortè genus esse substantiae non dixeris?) Cùm capp. 8. & 9 Lib. I. tam multis Priuationem adstruit: lib. autem 2. cap. 1. profitetur se postea consideraturum, detur-ne priuatio, an non: & an sit aliquid contrarium substantiae (non recorda tur nempe eorum, quae iam antea dixerit, & postea dum lib. 3. & lib. 2. de Generat. ic considerat, dicit verò nihil esse contrarium substantiae: quid aliud, quàm priuationem negat: Certè illam deinceps nusquàm vsur par pro principio. Cùm eodem lib. 2. cap. 7 dicit Mouens immobile non habere motus principium: & interea tamen dicit mouens. Certè causa efficiens, quae eadem mouenest, definitur ab ipso id, vnde motus principium. Cùm eodem cap. docet primum illud mouens Physicè mouere: & aliunde tamen dicit non esse mouens Physicum. Quis certè capiat mouens Physicè mouere, & mouens tamen Physicum non esse? Cur ergo in Physica tam multa de illo?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
