Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 152
Unproofread scanNot analysed yet
Non cupio falli si id quidem verum sit, ego lubens assensurus sum; proferat ergo Dialectica suum illud discerniculum, quo veritatem liceat expiscari. Sed quid habet Dialectica cum illa ignis existentia, vel non existentia, commune? Exhibeatur Oraculum; ambigi verum ne an falsum; adesto heu, ô Dialectica arcanorum interpretatrix, ecquid habes quo planum facias verum esse, potiusquam falsum? Quid tamen longum facio; cùm perspicuum sit, si veritatem aliquarum re rum cognoscere cupio, adeundas esse Arte &scientias, quae de illis ex professo tractant non autem ipsam Dialecticam? neque verò id profectò mirum cùm vnaquaeque profiteatur, &pro fine habeat Veritatem, quate nus nempe subiectum suum ita illustrari contendit, vt appareat cuiusmodi sit. Prae sentio quid sis responsurus; dices nempe Dialecticam non discernere quidem speciatim hoc verum aut falsum tanquam ex officio, sed tradere tantùm quandam genera lem methodum, qua scientiae omnes deinceps vtantur, quo valeant ipsa discernere, Haec nempe est causa cur Dialectica vocetu ibra, trutina, &examen Veritatis; cur mensura, iudex, ®ula Artium; cur vestibulum, ianua, &clauis Scientiarum; cur Sol, fax, &oculus Mentis. Quanta farrago, Deu immortalem! at quaeso te bona fide, quaenam tandem haec est methodus? vel vt vnum seligam ex tam multis Epithetis, quaenam est haec trutina, quâ verum omne ac falsum castigare liceat: hoc est enim, quod iamdudum quaero, ecquid habes, quod proferas propter pulcra haec verba? Si diceres experimentum esse trutinam, quâ veritas alicuius rei ponderanda sit, vt sit-ne ignis calidus, an non Sol lucidus, an tenebrosus? non procul sanè abnuetem; hoc est enim Iudica torium, seu vt Graecè dicunt κριτήριον, quod ex tam multis propositis videtur esse eligendum; at experimentum est sensus, vel facultatis naturalis, non autem Dialecticae, tuque aliud nobis propinas. Dicis nempe modum sciendi, seu diiudicandi verum esse triplicem, videlicet Definitionem, Diuisionem. Argumentationem. Bona verba igitur, si hîc quiden sit funiculus triplex, potiusquàm triceps Cerberus: imaginari quippe trutinam trilancem, qui liceat? Sed esto: iam est de duobus prioribus dictum, de postremo dicetu mox; adiicio hîc tantùm, volo nosse an verum sit Solem esse lapidem candentem, an fartum pumiceum? ecquid mihi subsidi praestat Dialectica tota cum formulis suis definiendi. Ecce enim definitio illa Anaxagorea constat genere &differentia; constat &haec Epicurea. Vtraque explicatur verbis perpaucis, &perspicuis; putas ne ergo alterum trâ, vel vtraque assequutus sim veram cognitionem naturae Solaris?