# Opera omnia. Vol. 3 154

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCITATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/154

nonne imprimis mirabile est, quod cùm ex omnium sententia, aut ex communi certè, ac recepto loquendi vsu genus & species relata sint, & genus à Porphyrio desinitum sit per ordinem ad species, species ta men illa adeò celebri definitione definita non fuerit cum ordine ad genus? atque vt intelligas, quàm ineptè id facere cum Porphytio perseueres. Cogita vbinam Gentium, aut apud quas aures sic locuturus fuerit, Homo est species Platonis, Equus est species Bucephali, quemadmodùm tamen debes dicere iuxta illam tuam definitionem. Verè quidem ac perspicuè dices hominem esse speciem Animalis, at si dicas speciem Platonis, quis tandem te intelligat? Dices etsi non vulgariter, at Physicè tamen id videri posse intelligi. At, per Deum immortalem! quaenam ista Philosophia est, quae barbaris hisce & ineptis loquutionibus delectetur, cùm nulla cogat necessitas? Quid enim magis proficitur ex detorto hoc, quàm ex plano sensu huiusmodi verborum & phraseon? an ne res cla riùs proponuntur? Tantum abest, quin potius & obscurantur formulis hisce à communi vsu recedentibus, & inutiliter prorsus addiscuntur, quae de discenda statim sunt atque è Scholis egressi sumus. Quàm satiùs est, quaeso, eos loquendi modos discere in Scholis, quibus deinceps & vti possimus in omni consuetudine, & quibus vtentes Clarissimos viros audiamus & intelligamus. Siquidem ne existimes apud vulgus solùm audiri Hominem v. c. esse Platonis & Socratis genus, Platonem & Socratem esse homi nis species. Proferam ecce Poëtas, Oratores Iurisconsultos, Philosophos, qui non alic modo loquantur. Apud Poëtas frequenter occurrunt huiusmodi voces, hominum, vel humanum genus, & Ouidius Inde genus durum sumus Plautus vero, Iupiter qui genus colis, alisque hominum, vicissim autem, – Mille hominum species, &c. Ex Oratoribus Cicero, dum genus, inquit, hominum exstabit, & legem speciatim de mea salute promulgauit. Quintilianus autem propterea quaestionem distinxit in generalem specialem, quòd habita ratione personae possit institui vel de genere hominum vel de vna aliqua specie, seu indiuiduo homine adeò vt ista eleganter dicatur esse generalian homini ducenda sit vxor: haec specialis, an Socratis audire vis Iurisconsultos? Ecce circa stipulationes vocant passim hominem genus, Stychum & Pamphylium species. Quaeso autem an non ad parem vsurpationem respiciant dum loquentes de mutuo dicunt in illo recipi non speciem sed genus. Certe enim per speciem nihil aliud intelligunt quàm hanc v. c. indiuiduam & particularen pecuniam, per genus nihil aliud, quàm pecuniam in genere, seu nempe eandem, seu similem. Discrimen quippe inter mutuum & commodatum statuitur, quod cùm in ille sufficiat genus reddere; in hoc reddenda est eadem species, seu eadem res indiuidua atque nominata, quae commodato accepta est, v.c. idem equus, cùm non sufficiat quemvis reddere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
