Latin
EXERCITATIO II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 155-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad Philosophos spectat ecce diuinus Plato non modò vecat frequenter de Regi genus hominum, verùm etiam docet quidquid species est, &partem necessariò esse eius rei, cuius species dicitur. Quo loco videnon accipere ipsum speciem penes Indiuidua seu partes quas habere possit, sed per comparationem necessariam ad genus cuius pars est. Et Zeno apud Laertium lib. 7. Genus, inquit, est plurium cogitationum, quae auferri non possunt conceptio, Species est quae sub genere continetur, est autem maximè generalis quia cùm sit genus, genus non habet: est maxime propria, quia cum sit species, speciem non habet vt Socrates. Verùm ult attende quàm hoc apertè eloquatur Seneca, Epist. homo, inquit, genus est, habet enim in se nationum species, Graecos, Romanos, Parthos, colonum aibos, nigros, flauos; habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucretium. Pergit autem itaque qui multa continet, in genus cadit, qua sub alio est in Lib. 4. speciem. Haec Seneca. Audi iam Martianum nuptis Capellam, qui idem Dialecticus est, hominum genus, inquit, quod Animalis forma est nam &speciem vulgò formam vocant, Barbaris &Romanis genus, &vsque eo genus esse potest, donec cius formulas diuidens ad indiuiduum aliquod venias, vt si homines diuidas in masculos &foeminas, item masculos in pueros, adolescentes, &senes, item pueros in insantes, &loquentes, item puerum si velis diuidere in Catamitum, aut alium quempiam certae personae puerum, non est genus quod iam ad Indiuiduum peruenit. Quanquam ecce alios quid cito, cùm &adduci in me