Latin
157.1 to 157.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim aliqui, vt Cleanthes vtrumque praestent, nemo tamen negauerit, quin scientiae dumtaxat vacando, euasuri adhuc illustriores sint, cùm &constet quàm emergant difficilè, quibus domi res est angusta. Quintò fidelem &doctum Magistrum, etsi enim aliqui αυτοδίδακτοι celebrentur, constat nihilominùs quanto compendio praeeunte ductore peruenire eò liceat, quò quae via ducat, ignores. Sextò organa propria vniuscuiusque disciplinae, vt enim libros reticeam, quorum quàm sit vtilis vsus, nemo est, qui non videat, cùm ij sint quasi muti praeceptores, vix aliqua scientia, quae ad facienda experimenta multis non indigeat: Eget Geometria puluere ac Radio, Astronomia Organis, vt alis, atque ita de caeteris. Haec itaque ego existimo esse instrumenta ad scientias parandas vtilia, atque necessaria, non friuola illa commenta, deliriaque Dialecticorum. Heinc etiam cùm vulgò obiicitur illud Aristoteleum, absurdum esse simul scientiam &modum sciendi quaerere. Si per modum sciendi intelligat quae videntur ex his necessaria, subscribam: Debet enim, exempli causâ, cuipiam prouideri de Magistro, de libro, de charta &calamo, quae ad ludum literarium: de Regula, de circino priusquàm ad Geometriam mittatur. At si per modum Dialecticas hasce quisquilias intelligat, ibe planè inficias. Et certè quis non videat pulcerrimas omnium scientiarum, ac plaerumque etiam difficiles valde Mathematicas non absurdè quaeri, &addisci absque praemissa aut prae acquisita Dialectica? Quot enim est in promptu testari summos Arithmeticos Musicos, Geometras, Astronomos, qui ne primoribus quidem labris Dialecticam degustauerint? Sed quid propono Mathematicas? nonne etiam ante repertam hanc artem &Peripati, &Porticus aliarum quoque scientiarum Principes claruerunt? Physicae Thales, Medicinae Hippocrates, atque ita de caeteris. Quid dicam de Theologia? censebimus ne Mosen, Propheras, Apostolos, Sanctos illos Patres imperitos illius fuisse, quòd Dialecticam ignorarint, vel neglexerint? Profectò quidem si reminiscerent argutuli satis non deessent ex nostris hisce Theologis, qui eniterentur illos nouis hisce verbis, &distinctionibus illaqueare, ducereque subtilibus suis argumentandi formis ad incommodum. Verûm vt generosi Canes, putas, catellorum istorum latratus non contemnerent?