Latin
167.1 to 167.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 167.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem vel est in substantia, estque aut Quantitas, aut Qualitas, aut Situs; vel extra substantiam, estque aut Vbi, aut Quando, aut Habitus; vel partim intra, partim extra, estque aut, Relatio, aut Actio aut Passio. Sunt &aliae haud absimiles Vt vno ergo, eodemque mucrone omnes conficiamus, praetereo quot difficultates deuorandae sint, si explicare istos cogamus, quid sit absolutum, quid relatiuum, quid &qua temperie mixtum ex vtroque, quid sequi materiam, quid perficere formam, quid esse intra, quid extra, quid partim intra, partim extra substantiam, aliaque id genus, adeò vt exquiramus quàm appositè singulis membris omnia designentur, quoniam aliis non conueniant, quae denique ratio omnium sit. Ista inquam, praetereo quibus persequendis dies sanè me deficeret. Id vnum igitur quaero, quorsum postquam est Ens diuisum in substantiam &accidens ibi non sistatur; vt proinde sint duae dumtaxat generales rerum Categoriae, vna substantiae, alia accidentis, quod &Zenocrati apud Simplicium hoc loco visum est? vel certè si tanta libido subdiuidendi titillet, quorsum vbi tria facta sunt Accidentis membra generalia absolutum, respectiuum, mixtum (quod idem proportione dico in rationibus caeteris, quies ibi tandem non est vt sint tantum Categoriae: sed nimirùm pergere &subdiuidere volunt, donec denarium numerum attingant, &id quidem quia is illis propositus est; quisquis enim alius propositus esset, in eo tandem quiescerent. Quaeso te ergo quorsum mihi pergere ad vsque centesimam Categoriam non liceat? Qua enim tu facilitate Eus absolutum subdiuidis in quantitatem &Qualitatem, cur mihi non concedatur subdiuidere quantitatem in continuam &discretam; Qualitatem in habitum, potentiam, &c. quo vsque lubuerit? sed &pari quoque ratione cùm tu pro tuo iure subdiuidas Accidens, quid vetet quominus meo iure vtens Substantiam subdiuidam in incorpoream &corpoream. Incorporeae verò quot sunt vel Hierarchiae vel Ordines tot distinguam Caregorias; corpoream rursus subdiuidam in viuentem, &exanimem, sicque in infinitum pergam?