# Opera omnia. Vol. 3 179.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 179.1 to 179.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/179.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/179.1

Ecquid enim est cur dici non possit veram ideò esse hanc Propositionem Ludouticus regnat, quòd olim verum fuerit dicere, Ludouicis regnauit, neque enim dicas veritatem magis pendere ab actuali existentia; siquidem ego opponam pendere magis à possibili, cùm & prius sit rem posse existere, quàm actu existere, & multae sint res possipiles, quae careant tamen existentia; contrà verò nulla res habeat existentiam, quae non fuerit possibilis. Vt illam tamen in tempus praesens resolutionem concedam, nonne credes inde colligi, vt distincta sunt tempora, resque ipsae distinctis sint temporibus, ita verbum, erit, est, aut fuit, vsurpandum esse vt veritas Propositionum possit consistere; atque adeò non minùs falsam esse hanc Propositionem Adamus est comedens lignum vitae, quàm sit ista, Plato docebit Aristotelem. Dices denique quoties de essentia aut germana proprietate alicuius rei agitur, nonnè vulgati sermone vsurpamus tempus praesens, etsi subiectum non existat, vt dum quaerenti quid sit rosa hyemis temporis; respondetur rosa est flos; vel qualis sit nix; respondetur tempore aestiuo, nix est alba, &c. Et non nege quidem familiares esse huiusmodi phrases, at sensum tamen vulgarem alium non esse, quàm quòd res talis esse soleat, cùm existit. Nam & cùm rosa non existente, dicit quis Rosa est flos, perinde est ac si diceret, Rosa cùm existit est flos: nisi quippe hic fieret sensus, Propositiones fallae fierent. Oppones, quid si nihil aliud asserat communis sententia? Respondeo fore inter nos controuerliam de nomine; at vereor tamen ne communis sententia relationem huiusmodi ad existentiam improbet. Nam & res existentes seu particulares non admittunt Propositiones sempiternae veritatis; & propositionem hanc, Rosat est flos volunt esse veram seu extiterit rosa, seu non extiterit; & istam, Hamo est animal, prolatam ab aeternitate absolutè, ac sine ordine ad futuram existentiam veram fuisse praedicant. Verùm plura ad hanc rem cùm in Metaphysicis contra essentiarum aeternitatem disputabimus; illa quippe materies est isti cohaerens.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
