Latin
EXERCITATIO V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 186
Unproofread scanNot analysed yet
Dices non ignorare nos rerum omnium differentias, nam vnius saltem rei videlicet hominis differentiam cognoscimus, illa enim est, esse rationalem. At primò bene dices saltem, siquidem ad eas es redactus angustias, vt alterius nullius rei differentiam valeas assignare non Animalis terrestris, non auis, non piscis, non herbae, non fruticis, non arboris, non metalli, non lapidis, non succi, non Meteori, non Elementi, non Sideris, non Angeli, non vllius rei, scilicet nullam aliam rem alic modo, quàm per proprietates, aut accidentia describis, vt cum dicis Equus est animal hinniens, natum ad cursum, &c. Quod si solius hominis definitionem dare potes per genus &differentiam; eheu quae ista supellex est. Deinde verò putas illam esse hominis differentiam, quâ natura hominis intima noscatur? Cedo primum quid sit aliud esse rationale, nisi posse ratiocinari, seu vti ratione? ista igitur rationalitas est tantum potentia seu facultas, &proprietas hominis, quemadmodum facultas ridendi, seu vt loquuntur risibilitas, &in equo promde hinnibilitas, &c. quocirca nec esse naturae intima videtur pars. Sed demus quidpiam esse? cognoscis-ne quidnam istud sit? profectò istud rationale, seu ratiocinandi principium non est aliuc quàm Anima. At nosti-ne intimam Rationalis Animae naturam? nosti quomodo generetur, qualis sit eius substantia? quam subsistentiam habeat id quod expers est corporeitatis? quomodo cùm sit spiritualis colligetur corpori? quomodo ab illo patiatur? quomodo corporeas actiones eliciat? quomodo fusa sit per totum corpus? quomodo tota in toto, tota in qua vis parte sit? quomodo vna parte corporis abscissa non diuidatur ipsa, sed integra remaneat in reliquo corpore? quomodo adeò subtilis molem adeò crassam circumgestet? quomodo has potiùs quàm illas partes exigat? quomodo potiùs hac formâ, hac magnitudine, hoc numero, hoc ordine, quàm alio? quomodo visionem eliciat rem omnium iucundissimam? quomodo tandem cùm sit incorporea cognoscat res corporeas? eniusmodi sint, &quomodo formentur species illae, quae ad ipsam transmitti dicuntur: quomodo se ipsa applicet ac illis vtatur? quomodo intelligat seu ipsam actionem intelligendi eliciat? quomodo res absentes cogno scat? quomodo aliquarum rerum praeteritarum memoretur; aliquarum obliuiscatur: sed quid ita haereo quasi suspicer habere te conpicilia, quibus ista peruideas? cùm eheu sortem nostrae conditionis! bella ista Anima, quae rerum omnium cognitionem gloriabunda profitetur, seipsam prorsus nesciat: sed hac de re plura aliàs. Nunc quod magis est rei praesentis quaesierim solùm ex te quomodo putes Rustico ac Philosophiae tuae ignaro planam fieri hominis naturam, vbi paucis verbis illi dixeris esse animal rationale: Vt enim taceam quot explicanda occurrerent illi circa animal, cùm non magis foret Animalis, quàm hominis cognita natura in quam-nam caliginem putas de ducendus esset, cùm inquirenti quid per rationale intelligeres, tot verba essent multiplicanda, &de singulis tot interroganda, vt dies illum &te lux omninò deficiet.