# Opera omnia. Vol. 3 187.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 187.1 to 187.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/187.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/187.1

Neque enim dixeris definitione semel assignata nihil esse ampliùs quaerendum siquidem cùm tu vel gratis, vel iuxta praeoccupationem dare mihi verba possis, quae ego possim non intelligere, quorsum mihi vlteriùs te rogare non liceat, vt illud psum tandem quod tu intelligis, intelligam? & praesertim in hac materia, cum adeò diffi cile sit vel vno, vel paucis verbis abstrusam adeò rem explicare cuiusmodi est essentia, quae eadem sit, & cognosci debeat radix & causa tot proprietatum cum ratione, qua illas fundit, vel adiunctas habet, &c. Quanquam quid est quod existimem panca illa verba, quae exigi, aut sufficere ad definitionem volunt, perspicua esse, & familiaria: vnam quidem ex Regulis definitionis esse volunt, vt definitio sit re definita clarior; at cedo nihilominùs quomodo huic edicto pareant? Exemplum vnum seligamus. Res des nienda esto Motus, ecce quae tradi solea Aristotelea Motus definitio, Actus Entis potentia, quatenus in potentia; Deum immort lem stomachus ne est qui ipsam valeat con coquere? Quaerebatur ecce explicatio rei familiaris, illa verò sic est implicata, vt iam ampliùs non appareat. Quis precor enin Rusticus est, qui Motus nomine audito, al quam statim non efformet motus intell iam? Ecquis verò quantumvis acutus, & s lers Philosophus est, qui nisi praemoni de Motu te loquuturum, coniectari valeat hanc esse motus definitionem? Tace de quàm egregiè natura motus inde explicetur, cùm definite rursus oporteat quid sit actus, quid Ens, quid potentia, quid quatenus, quid in potentia; & cùm singula expo sueris explicandae rursus occurrant singulae partes definitionum, quarum deinde aliae definitiones dandae sequantur absque vllo termino. Hoc autem adiicio, satiùs longè mea sententia esse cùm in aliquo consistendum sit, in prima ac simplici vocis intelligentia pedem fingere, quàm progressu nunquam finiendo per tot ambages digredi.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
