# Opera omnia. Vol. 3 196-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196-2

detestata manet sub Ioue frigidi Venator tenerae coniugis immemor, &c. Causa quippe eadem est, siquidem nulla esset ratio cur non omnes eadem sectarentur, si apparerent eadem omnibus. Videre est aliquos qui societatem hominum refugiant, Eremosque incolant, alij sunt, qui degere praeter coetus hominum non possint. Credisne ab istis eosdem peruideri in solitudine lepores, quibus illi alliciuntur: contrà ab illis in societate easdem veneres, quibus isti detinentur? Diogenes mauult prandere olus quàm assentari Regibus? Aristippus mauult vti Regibus, quàm vt se demittat ad prandendum plus. An vtrique potest & Regij cultus, & vilissimi apparatus eadem facies apparere, Duos affines noui, quorum alter impensè venatione delectatur, nullo modo Musica, alter impensè Musica, nullo modo venatione, illinè igitur Apollo cum eodem vultus decore ac isti, istinè Diana cum eisdem gratiis ac illi sese exhibet? Videas hunc opibus nhiantem, magnificentiam floccifacere, illum studentem inagnificentiae pedibus oper proculcare; cur huic pecunias perinde ac illi, cur illi honores perinde ac isti pretiosos esse asseras? Et verò quaeso quàm sit res futura illustrior si contemplatus fueris mirabilem varietatem morum, & institutorum, quae diuersis gentibus probantur & placent. Res quidem infinita est, sed vt aliqua tamen seligamus, nihil attingo de iis quae ad Religionem spectant. Praeter nostram enim, quae sola est vera, notum satis superque est quanta fuerit olim, quantaque etiam adhuc sit & opinionum varietas circa existentiam, naturam, vnitatem, cognitionem, prouidentiam, beatitatem, caeteraque adiuncta Numinis, & cultuum diuersitas in Numine adocando, precando, prouocando, placando, &c. quae & perspecta pridem euasere & dilucidius explicare videretur fortè absonum. Istis igitur omissis v. c. circa matrimonia, cùm apud plures liceat coelibem vitam ducere, non licet tamen apud alios, vnde & Lycurgus nfamiae notam iniussit iis, qui cerro tempore aetatis matrimonium non contraherent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
