# Opera omnia. Vol. 3 197

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/197

Apud multos licet vnicam ducere vxorem, apud alios verò plures, vt & nunc toto Oriente, & olim apud Thraces, quibus licebat ducere ad vsque triginta. Non solent apud nos parentes filias suas collocare nisi pretium numerando; contra non solent apud Cinnenses nisi pretium accipiendo, Aethiopes deligunt vxores quàm maximè possunt & nigras, & simias; Persae verò quàm maximè possunt & candidas & nasi incurui. Sunt qui perpetuo ac insolubili nectu retineant vxores; at sunt qui repudient, vt olim Iudaei; sunt qui permutent, vt olim Massagetae apud quos adulteria perhibentur fuisse probata; sunt qui commo dent vt olim Lacedemonij, quod & Cato etiam Vticensis imitatus est, cùm vxotem suam commodauit petenti Hortensiosunt qui diuendant, ac emant vt olim As syrij, qui & Virgines coniugio maturas venum proponebant vt armenta in Nundinis Lydiis olim moris erat vt mulieres priusquam maritis concumberent corpore pro stituerentur, deinceps verò continentes forent, quod etiam hodie apud Calecutum in vsu esse memorant. Scribit Ptolemaeus Orientales olim solitos propalam & non in occulto congredi, testaturque vt illi masculam venerem odissent, ita ipsam Europeis fuisse probatam neque vitio habitam. Docet idem cauendum Astrologo ne contra mores aut leges Italo decernat sororis matrimonium, cùm hoc apud Aegyptios, aut matris cùm hoc apud Persas fas sit. Apud Thraces vt aliae res, ita vxores defuncti haereditate acquirebantur. Apud Zanthios non à Patribus, sed à matribus cognomen deducebatur, &c. Circa funera alij mortuo: domi seruant, vt olim Aegyptij, alij Terrae committunt vt iam bona pars; alij cremant, qui mos plurimùm olim inualuit, alij pellibus insutos suspendunt ex arbori bus, qui perhibetur mos fuisse Colchorum, alij in stagna proiiciunt, vt de Poeonibus memorant, Laertius in Pyrrh. &c. Magorum mor. est, inquit Cicero, non humare corpora suorum, nisi à feris sint antea laniata. Idem docet in Hircania alere quemque, & parare pro sua facultate canes à quibus lanietur, eamque, inquit, optimam illi esse censent sepultu ram; vt nihil dicam de Massagetis, qui paentum corpora vorabant existimantes nullam esse sepulturam honorabiliorem. Quid dicam cùm fletus sit res adeò vulgaris, vt etiam apud aliquos conducantur, qui defunctos lugeant; attamen id moris olim fuisse & apud Locrenses & in Coo Insula plut ibi Tliani aistoAelan dens zodi iga capphae Elide pe nluticis Elis, Tusc Hest vt cum laetitia mortui efferrentur, agitare tur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
