Latin
213.1 to 213.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 213.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
AD REVERENDVM, ET DOCTVM PATREM F. MARINVM MERSENNVM EX MINIMORVM ORDINE, IN FLVDDANAE PHILOSOPHIAE EXAMEN PETRI GASSENDI PRAEFATIO. EDDIDIT mihi, mi MERSENNE, Lacurdarius noster tuas literas in itinere, ante Natalitia. Quod verò non ex tempore, sed iam post mensem tibi respondeam, non est profectò cur causam requiras. Nosti enim votis tuis neque citò, neque paucis potuisse satisfieri. Cùm postularis scilicet ex me, &eorum librorum, quos vnà cum Epistola legendos misisti, censuram, &caelestium à me factarum, si quas mecum circumferam, Obseruationum communicationem; tum libri illi fuere euoluendi, ac alij etiam eiusdem Authoris (quantum nancisci, &legere peregrinanti licuit) habendi prae manibus; tum scribendum, &exspectandum, num quibus ex locis Obseruationes depositi iure commendatas habeo, intereà rerum acciperem. Sed de Obseruationibus postea. Quod priore efflagitas loco, illud est, vt postquàm libros videro, quos Nundinis proximè elapsis Robertus Fluddus in te emisit, quid de illis sentiam tibi explicem. Vidi itaque, mi MERSENNE; at rem exigis, qua, vt prima fronte nulla videtur facilior, ita attentiùs consideranti difficilior mihi nulla est. Facillimè quippe adducar, vt meam tibi mentem aperiam, &si nexus amicitiae nostrae attendendus sit, &spectanda illa tua, quae mihi pridem &eminùs, &cominùs spectata est, omnigena eruditio. Alterum enim efficiet, vt, quod amici proprium sit, victoriam tibi expeditam faciam: alterum, vt legitima, &quae iudicem permouere possit, praesumptione id agere videar. Attamen quod difficultatem mihi faciat, illud primùm est, quod exuere debeat amici personam, qui iudicis induit. Quanquam hoc leue fuerit, cùm tu quoque facilè probes quod praeclarè est ab Aristotele dictum, ὄντιν φίλοιν ὅσον προπμῶν τὴν ἀλήθθιαν. Neque verò hoc in fronte obiicio, quasi de tua causa diffidam; sed vt praeparatus accedas ad perlegenda omnia, quae fincerè dicturus sum. Verùm succedit causa grauior, quòd videlicet curtae meae supellectilis non ignarus, attendere debeam ne clarissimos inter Viros sedere videar quasi Arbiter.