# Opera omnia. Vol. 3 213.11-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 213.11 to 213.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/213.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/213.11

Quamquam enim longè absim, vt illum tuum Antagonistam ex aequo tecum faciam; nihilominùs negari non potest, quin ille reuerâ multiscius sit: quin omnibus Viris literatis hoc saeculo innotuerit: quin Bibliothecae celebres multis, magnisque, quae ab ipso prodeunt voluminibus, breui sint complendae. Hisce accedit argumenti genus, de quo vos inter controuersia est. Cùm Philosophiam enim apertam, & sensibilem ipse prosequaris: ille tamen sic philosophatur, vt velit semper delitescere, atramentum offundendo, sub quo hamum effugiat. Ecquo verò nodo continere liceat mutantem vultus Prothea? aut quomodo deuicisse illum gloriari vnquàm In Fluddanae Philosophiae Examen quàm valeas, quem licet in ore, & oculis omnium è statione deieceris, solertiâ, tamen ea est, vt deiectum te, se stantem propè persuadeat? Adiiciamne quod rideas? verendum mihi, ne beatissimi isti fratres Crucirosei, qui vt Gygis annulo tuti nos semper inuisi circumuolitant, pessimè me excipiant, si reuelare quidpiam contendam ex arcanis illis, quae infanda sunt: Cùm illud enim, quod ex me rogas, declarari minimè possit, nisi retegendo quasi Bonae Deae mysteria: timendum fortè meo capiti, ne deuoueatur omnibus diris.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
