# Opera omnia. Vol. 3 214.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 214.5 to 214.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.5

Duo sunt, quae duco potiùs obseruanda: vnum est, quorsùm quod opere vno congerere in te poterat, in duo tamen digesserit, mutuatus nomen fictitium, quod faceret alteri praefixum. Neque enim solum illud, quod Sophiae cum Moria certamen inscribitur, ipsius Roberti est: verùm illud quoque aliud, titulum fecit Summum Bonum quamuis illud dicatur esse per Ioachimum Frisium. Argumento mihi est, quòd ex eadem officina Typographica, tempore eodem, & in eadem serie Fluddani certaminis prodierit: Quòd idem Genius, idem scopus, idem in te animus, idem stylus, eadem, verba, principia prorsùs eadem: Quòd aliquoties examinaturus quae tu dixeris, praescripserit, non Ioachimi, sed apertis verbis, Roberti examen: Quod denique hîc meminerit Apologetici tractatus, in quo olim Roseam Fraternitatem defenderit aduersus calumnias cuiusdam, quem constat fuisse Libauium. Cùm res porrò se ita habeat, coniector causam conscribendi posterioris huius tractatus imponendique in eo nomen mutuatitium, fuisse primùm vt te conuitiis onerare pergeret, quasi sat multa maledicta priori illo non euibrasset. Deinde vt alium authorem inducens aduersum te, ostenderet se solum non esse, qui contra te arma sumpsisset; sed adesse quoque alios, qui à suis partibus starent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
