Latin
215.1 to 215.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 215.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
denique opere isto, quasi vno fasciculo colligeret quae de arte sua nomine quadruplici, sed reipsâ vna sentiret, delitescens intereà quasi Apelles post tabulam. Alterum, quorsùm stylo tam infenso scribere aggressus sit. Sanè verò hîc, mi MERSENNE, negare non licet, quin tuipsi ita scribendi ansam aliquam feceris. Reuera enim dici potes paulò acriùs illum retigisse. Ac zelus quidem, quo euectus es, commendari cùm debeat; attamen te latere non potest quin admodùm durum sit viuenti in Christiano Orbe appellari Cacomagum, Haeretico-magum, seu foetidae, &horrendae Magiae Doctorem, &propagatorem: audire, non esse ferendum huiusmodi doctorem impunè; prouocato Principe, vti de illo poenas sumat; minisque etiam adhibitis, eundem proptereà breui submergendum fluctibus aeternis, &c. vt nihil dicam de Atheismo, atque Haeresi, quam tu quoque obiicis Fluddo. Haec nempe sunt, quae Rufini, aut D. Hieronymi irritare patientiam potuissent. Alter enim cùm patientiam requirat in caeteris, qui vel tamen vnius Haereseos crimen ferat, aut dißimutet, hunc clamitat non esse Christianum. Alter verò, Nolo, inquit, nolo in suspicione haereseos quenquam esse patientem. Quid fecissent in crimine, seu suspicione aut Atheismi, aut Cacomagiae? Verùm vt Fluddus lacessitus causam aliquam habuit cur deberet exacerbari, &Apologiam facere: sic tenuisse modum mihi non videtur, cùm tam ardenter excanduit. Profectò enim virum literatum maior quaedam, vt mihi videtur, decuit moderatio. Testatur se calumnijs tuis contra naturam suam pacificam ad scribendum fuisse excitatum. Ego, vt sat pacificum credo: ita non capio vt columba possit esse tantae bilis capax. Esto, illum offenderis: At nisi vellet sic interpretati, vt veritatis studio abreptus intemperanter te gessisses: poterat tamen sic excipere, vt vberiorem aliquam mansuetudinem ostentaret. Sophiam sibi vendicat, cùm Moriam tibi relinquat. Quaeso verò, Socrates-ne, aut Sophorum quiuis alius illicò ad faces, &saxa tanto impetu confugisset?