Latin
Cap. 6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 226
Unproofread scanNot analysed yet
Superest vt de Microcosino, siue paruc Mundo loquamur, de quo quidquid dicitur cùm referri posse videatur ad Philosophicum Lapidem (hinc enim ille alius Lapidem istum describens, postquàm paruum Mundum di xit, de Homine, inquit, aut aliquo sumpto ex, vel ab eo, nihil tibi imaginare) Attamen nihil prohibet quicquid de illo Fluddus dicit, de Homine ipso intelligere, cùm ille praesertim velit Philosophicum Lapidem esse quidpiam Catholicum, siue generale, quod proinde ad magnum opus, siue Macroscomicam tractationem pertineat. Imprimis ergo Home ipsi est μικροκοσμος, siue paruus Mundus, quòd magnus ille in ipso totus, vt in Epitome contineatur; &nobiliùs quidem, ac vberiùs (quod ad Lucem potissimùm spectat) quàm in vlla alia re. Vt sunt in magno Mundo tres regiones, seu, vt loquuti sumus, tres Caeli, Empyreum, Aethereum, &Elementare: ita in Homine sunt tres Regiones, prima Capitis, respondens Empyreo; secunda Thoracis, Aethereo; tertia Ventris, Elementari; sic nimirùm, vt in suprema regnet Anima, seu facultas Intellectualis; in media Vitalis, in infima Sensitiua: atque illa referat formam, haec materiam, media medium vniens. Vt praetereamus in homine figuram Circularem, quae attingatur ab extremis artubus, quaeque pro centro habeat genitalia. Vt taceamus esse in homine pro Polis, Boreali quidem Lienem, Australi Iecur: pro ortu esse Anteriora, pro occasu Posteriora, aliaque similia. Atque vt de Interiore potissimum Homine (cuius effiniem gestat exterior) attingamus aliquid: Reuocandum in memoriam est, quod superiùs innuimus; videlicet Animam humanam nihil esse aliud, quàm ipsius Animae Mundanae particulam: etsi (quae eius praestantia est) multum de natura Empyrea possideat. Hinc certè est cur Trismegistus tam saepe à Fluddo laudetur, quòd Mundum esse Filium Dei &Hominem Mundi Filium dixerit. Cùm itaque Animae Mundanae partes duae sint, Spiritus aetherem, &Lux, quae iam sunt in homine Radicale humidum, &Calidum innatum: idcircò Fluddus in homine quoque duas distinguit Pyramides, vnam materialem, humidam, passiuam, quae ab infima regione, vt basi, ad suminum caput seu conum (cui Deus ipse immediatè, quasi insideat,) attingat, alteram formalem, calidam, actiuam: cuius basi existente in regione summa, cuspis attingat ventrem infimum. Inde est, quòd cùm hae Pyramides sese in medio regionis mediae, seu corde ipso intersecent, ideò regio cordis sit etiam in homine regio, seu sthaera aequalitatis, quae &dicatur sphaera Solis, sphaera vitae, sphaera Animae, existente eius quasi flore in cerebro, quasi faece in insimo ventre. Verùm de parte intellectuali, seu Empy.