# Opera omnia. Vol. 3 227

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/227

XXII rea vt primùm dicamus, notandum est, cum tota Anima hominis sit Mundanae Animae scintilla, & portio; eapropter Partem eius sublimem esse portionem, & scintillam delibutissimi Spiritus immortali Luce quasi inebriati, ita vt totus resplendeat, Angelicaeque existens naturae decimum quasi ordinem ib. ab faciat. Concludit proinde Fluddus veram Micio non esse communem Theologorum sententiam, asserentium Animam creando infundi, & infundendo creari: cùm vera sit potiùs Origenis, Platonicorumque opinio, statuentium omnes Animas esse ab vsque rerum initio: deincepsque huc, illuc infundi pro necessitate materiae, & dispositione corporum. Cùm scilicet iuxta ipsum nihil aliud sit primaria Lucis creatae productio, quàm vnio Lucis increatae cum tenuissimo Spiritu: inde est quòd Empyream, seu Angelicam naturam nolit esse ex nihilo creatam (vt nus nihilum Creationis pro materia non accipimus) sed compositam dumtaxat ex natura illa duplici: adeò vt mirum non sit, si partem quoque Animae supremam non ex nihilo productam, sed ex natura illa duplici quasi contextam faciat. Porrò in hac suprema portione, si consideretur primum radius ille Diuinitatis, seu Lux increata, & secundum se: haec est, quae appellatur Mens; vnde citatur illud ex Mercurio, Mens ab essentia Dei nequaquam diuisa est, sed illi potius eo modo connexa, quo Solis corpori lumen. Haec Mens Deus est in hominibus, atque idcirco nonnulli ex hominum numero Dij sunt: etenim omnes tales Dij sunt mortales, vt ipse Deus immortalis, &c. Si verò Mens haec consideretur, quatenus inest Spiritui, Intellectus dicitur, & Ratio. Intellectus quidem, quatenus versus suam originem ex Spiritu quasi emergit: Ratio autem, quatenus ad inferiora habet respectum. Hinc Mens dicitur primùm esse in Intellectu, & deinde in Ratione; vt ex opposito Intellectus dicitur primùm tegumentum, seu vehiculum Mentis, & Ratio secundum: sicque horum trium Mens refertur primam Angelorum Hierarchiam, Inteller ctus ad secundam, Ratio ad tertiam: ex quato est etiam effigies, seu delineatio quaedam Trinitatis. At pars Animae Aetherea, quae ex Sole ipso est, compositior, quàm praecedens, Anima media dicitur. Haec est veluti tertium, ab i nouum Mentis tegumentum, seu vehiculum: haec est vegetationis fons: haec, vt paucis dicam, colligat partem Animae Intellectualem, seu supremam cum sensitiua, seu infima: habetque ipsam proinde Fluddus pro libero Arbitrio, quòd momentis quasi paribus inter Intellectum, & sensum libretur: & in illum quidem inclinata, virtutis plena, acbeata sit; in hunc deflexa reddatur & vitiosa, & infoelix.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
