# Opera omnia. Vol. 3 229.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 229.1 to 229.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.1

Neque enim in Diatessaronte duorum tonorum alter est in proportione sesqui-octaua, & alter in sesqui-nona; sed ambo sesquioctaui sunt: Quia quod Comma, seu sesqui-octogesimum vni sesquioctauo adimendum esset, vt relinqueretur proportio sesqui-nona, & aliunde emergeret sesqui-quindecima, seu vulgare Semitonium; illud potiùs adimitur isti Semitonio, vt Lemmatis ratio relinquatur. Hinc & Semitonium non est ipsi in ea ratione, quae 16. ad 15. sed quae 256. ad 243. quod lemma inscriptum habetur, duplatis, nempe, his numeris, efficientibusque Fluddo 512. & 486. Et miror quidem quomodo ipse Musicae quoque praxeos amans, non elegerit potiùs diuisionem Quartae in tonos minorem, ac maiorem, & majus Semitonium: Sic nimirùm & cantus praxi sese magis accommodasset, & cùm pro tota Diapasonte, tum pro toto Monochordo reperisset numeros & breuiores, & concinniores. Veruntamen hoc condonandum est, & quod Philosophiae Platonicae amans vltra Procleanam inuentionem moiri quidpiam noluerit; & quod si incoepisset diuisionem superioris Diapasontis à 90. verpi causâ, ad 180. canere debuisset opposito modo: neque prima, & secunda Hierarchiae cecinissent Vt, Re; sed Fa, Mi: vt neque Mars cum Sole, Mi, Fa, sed Re, Vti icque hoc inuentam illam medietatis & medij rationem prorsùs interturbasset. Porrò quod attinet ad istam Superiorem Diapasontem, cùm ex obiecto tibi Monochordo colligi non possit an diuisio eius Arithmetica, an verò Harmonica sit: elicio tamen ex eo, quod habet in Microcosinico iptractatu, diuisionem esse Harmonicam, Sole in parte infima assumpto. Diapente enim collocatur inter Solem, & Caelum Stellatum; Diatessaron inter hoc Caelum, & supremam Hierarchiam. Quare autem putes inter Solem, Martemque esse Semitonium i nisi quia Solis Medietas est, quae ad ipsum Martem refertur? Quare item Caelum Stellatum cum tertia Hierarchia semitonium aliud sonet; nisi quia Caelum Fixarum est Fluddo veluti diaphragma, aut septum quod dam Medium? Quare denique caeteris & Caelis, & Hierarehus tribuantur Toni integri; nisi quia Tota quaedam sunt, & vt Integra quaedam concipiuntur? Quod ad Diapasontem Inferiorem spectat, elicio ex eodem tractatu, diuisionem eius esse Arithmeticam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
