Latin
235.1 to 235.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 235.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Certè, seu respicias quod tibi proponit, cùm in eo pro prima chorda, seu Claui, accipiat C, non potest Semitonium inter Solem, &Venerem exprimi vllo interuallo à C, Sol, Fa, Vt, ad D, La, Sol, Re, seu illud Tractatus Microcosmici, cùm primam chordam faciat T, non potest idem Semitonium inter chordas F, Fa, Vt, &G, Sol, ReVt, sonare. Vt taceam, cùm in illo priore Diapente, ac Diatessaron naturaliter iungantur interpositione semitonij, ac ibidem prima Hierarchia cum secunda tonum faciat, tertia cum Stellato Caelo semitonium; in hoc tamen posteriore Diapenten, &Diateslarontem sic coniungi tonis, vt duo Diapasontis semitonia in extremas oras relegata sint; sicque prima Hierarchia cum secunda semitonium faciat, tertia cum Caelo Stellato tonum. Quae &sibi sanè contradicunt, &Genus cantus insolitum faciunt. Porrò, si lubet, considera etiam Monochordum Elementare. Quippe cùm etiam systema in illo incipiat à T, Vt, inferior quidem Diapason succedit: at quòd superiorem incipiat à G, Sol, Re, Vt, non autem ab F, Fa, Vt; hinc sit, vt inter C, Sol, Fa, Vt, &D, La, Sol, Rei semitonium collocet, quod ibi nusquam reperitur; reperiri autem potuisset inter B, Fa, Mi, &C, Sol, Fa, Vt; atque vt locet aliud inter F, Fa, Vt; &G, Sol, Re, Vt, quod, cùm ibi nullum sit, inter E, Mi, La, &F, FaVt, fuisset collocandum. Ac dicet fortassis haec superiora non ad amussim esse expendenda. Verùm quid cogit affectare rationes Harmonicas; nisi illae congruè commentationibus respondeant? Vtcumque verò ille omnia iuxta praecisionem Mathematicam non accipiat: cùm tamen rationes Matheleos ad Alchymisticum negotium symbolicûs transferat; subesse debet causa translationis, &sensu mystico assumpto, necesse est omnia mysticè cohaereant; alioquin enim ridicula est, &inconcinna translatio. Sed dicam fortè quod rem attingat. Cùm Alchymistica praxis praebuisset Fluddo suspicionem alicuius consonantiae: vsurpandum statim Monochordum censuit in quo Harmoniam exprimeret.