# Opera omnia. Vol. 3 235.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 235.1 to 235.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/235.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/235.1

Certè, seu respicias quod tibi proponit, cùm in eo pro prima chorda, seu Claui, accipiat C, non potest Semitonium inter Solem, & Venerem exprimi vllo interuallo à C, Sol, Fa, Vt, ad D, La, Sol, Re, seu illud Tractatus Microcosmici, cùm primam chordam faciat T, non potest idem Semitonium inter chordas F, Fa, Vt, & G, Sol, ReVt, sonare. Vt taceam, cùm in illo priore Diapente, ac Diatessaron naturaliter iungantur interpositione semitonij, ac ibidem prima Hierarchia cum secunda tonum faciat, tertia cum Stellato Caelo semitonium; in hoc tamen posteriore Diapenten, & Diateslarontem sic coniungi tonis, vt duo Diapasontis semitonia in extremas oras relegata sint; sicque prima Hierarchia cum secunda semitonium faciat, tertia cum Caelo Stellato tonum. Quae & sibi sanè contradicunt, & Genus cantus insolitum faciunt. Porrò, si lubet, considera etiam Monochordum Elementare. Quippe cùm etiam systema in illo incipiat à T, Vt, inferior quidem Diapason succedit: at quòd superiorem incipiat à G, Sol, Re, Vt, non autem ab F, Fa, Vt; hinc sit, vt inter C, Sol, Fa, Vt, & D, La, Sol, Rei semitonium collocet, quod ibi nusquam reperitur; reperiri autem potuisset inter B, Fa, Mi, & C, Sol, Fa, Vt; atque vt locet aliud inter F, Fa, Vt; & G, Sol, Re, Vt, quod, cùm ibi nullum sit, inter E, Mi, La, & F, FaVt, fuisset collocandum. Ac dicet fortassis haec superiora non ad amussim esse expendenda. Verùm quid cogit affectare rationes Harmonicas; nisi illae congruè commentationibus respondeant? Vtcumque verò ille omnia iuxta praecisionem Mathematicam non accipiat: cùm tamen rationes Matheleos ad Alchymisticum negotium symbolicûs transferat; subesse debet causa translationis, & sensu mystico assumpto, necesse est omnia mysticè cohaereant; alioquin enim ridicula est, & inconcinna translatio. Sed dicam fortè quod rem attingat. Cùm Alchymistica praxis praebuisset Fluddo suspicionem alicuius consonantiae: vsurpandum statim Monochordum censuit in quo Harmoniam exprimeret.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
