# Opera omnia. Vol. 3 242-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/242-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/242-2

de Genio vniuscuiusque adinueniendo improbaueras. Purgat se verò quòd tametsi, De Genij proprij consequendi, eumque familiarem reddendi ratione sparsim iuxta superstitiosum, & caeremoniale Sapientum veterum institutum pertractauerit: & saniora tamen scripserit deinceps, ex propria sententia; & testatum satis fecerit vt Diabolicas artes repudiarit; ac nominatim in Epilogo Apologetico libri tertij rationem reddiderit cur pictores fuerit imitatus, qui deformium appositione gratiam venustis conciliant. At tamen, verum quidem est, postquam prioribus duabus partibus libri illius tertij, variantes Magorum sententias, & Iamblichi praesertim, ac Pophyrij, de origine varietate, methodo Genij inueniendi, additis etiam ipsorum Geniorum Characteribus, enarrauit, subiecisse illum deinde hunc Epilogum, Non ideo, beneuole Lector, Magi impij nomen me mereri credas, quòd de nominibus Spirituum, & nonnullus eorum Characteribus verba feci; scire enim te velim me ore aliorum dumtaxat esse locutum, &c. Sed ecce tertia statim parte eandem retractat materiam (nisi quòd iam ampliùs Characteres non proponit) & praeter nonnulla citata ex Bibliis, vix quidquam concludit iuxta proprium sensum, quod ante illum Epilogum non fuisset relatum ve ex Porphyrio, vel ex Iamblicho (ex quo modo hunc, modo illum tuetur, & sequitur vel etiam ex aliis; cùm nullam tamen postmodum pertexat Apologiam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
