# Opera omnia. Vol. 3 242

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/242

Adijcio illum Augusti Genium accipi posse, nisi pro ea, quae sua cuique Deus sit, Cupidine: at saltem pro bona eius indole, fortuna ipsam benigne sectante. Hoc proinde potuit Magus ille, & nihil aliud intendere, cùm Antonium admonuit Genij sui debilioris. An non quotidie plurima similia solertes viri sola naturae sagacitate coniectantur: adeò vt, qui bene coniiciat, Vates, Magusque optimus sit? Mirum, cur Fluddus suspicetur Magum istum esse potuisse de societate Magorum, qui aduenerunt ex Oriente adoraturi Christum Dominum. Certum quippe apud nos est horum Magiam, seu Sapientiam diuinam fuisse, non humanam, aut Diabolicam: & aliunde leuis subest coniectura, cur si χοήτεα illius non fuit, Magia tamen, aut sapientia plusquam humana fuerit. Sed nempe Fluddus & Antonij Magum, & Magos illos Orientales fuisse vult Fratres Cruci-roseos: nonne id enim vel ex sola voce Societatis subodoraris? Ad Tertiam id specialiùs attingit, quod tu

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
