Latin
243.1 to 243.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 243.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quid, quod in Epilogo illo, vt impiae Magiae suspicionem à se auertat, excusat se solùm, quòd retulerit Spirituum &nomina, &characteres: reticet alia quae non minùs ad speciem mpiae Magiae pertineant? Sed hoc vrgere ampliùs nolo, qui videre satis videor vt ilJam vulgò existimatam Cacomagiam repuat. Probarem magis, si humano stylo doceret modum, quo quisque suam sic agnoceret indolem, vt Animo suo, tanquam vero Genio debitum impenderet cultum Quem certè alium nobis persuadeamus adfuisse Genium Socrati, quàm ipsum eius animum Philosophiae praeceptis excultum? Quibus gratiis Xenocratem facere sacra iustum putemus, quàm virtuti Vrbanitatis, quam exornandus fuerat animus? Qua Minerua existimemus Vlyssem perpetuò instructum, quam illâ animi prudentiâ, cui ipse vota semper fecerit? Itaque suus cuique Genius inuestigandus animus est, vt si sponte, &passis, quod aiunt, ad virtutem velis feratur, sata colantur semina; sin ad iram, ad libidinem, ad passiones alias comparetur, tum &radices prauae egerantur, &adhibeatur cultura solo consentanea. Videlicet, vt pars Medicinae non postrema est nosse aegroti tem periem, cùm ex hac notitiâ potissima pendeant sanitatis praesidia: ita munus praecicipuum Philosophiae videtur esse, vt natiuam animi sui affectionem quisque cognocat; cùm is, nisi illâ perspectâ, curari probè non valeat. Quomodo porrò fieri arbitremur, vt illius Dei praecepto quis parens sepsum (nempe animum suum) veluti par est, nouerit? Equidem non superstitiosis, &ant libus istorum caeremoniis: non vanis illis Astrologorum natalitiis thematibus: non denique aut Onomomantia, aut Geomantias aut Sortibus, aut aliis similibus nugis: verùm, opinor, si quis in sese descendere tentauerit; si non aliis de se magis, quàm ipsi sibi crediderit; si conditionem humanitatis bona fide agnouerit; si non ob semina virtutis opinionem sui sibi fecerit; si vi tiis fucum non quaesierit; si quantum sibi ad dotes virorum laudatissimorum desit, in tellexerit; si quid humeri ferre valeant?