Latin
PARS TERTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 250
Unproofread scanNot analysed yet
Paucis enim, visae sunt esto, contingat interdum, vt vsurpanda metaphora sit: nonne tunc saltem facienda illius ad argumentum accommodatio? Facienda certè, ne ceruix equina humano capiti iungatur, aut mulier supernè formosa in atrum piscem desinat. Ego, vt dicam ingenuè quid mihi prius illud opus attingenti contigerit; vbi primùm aspexi Sophiae cum Moria certamen inscriptum: speraui statim me spectaturum geminas acies hinc inde instructas; cogitaui stationes, signa, conflictus, tela vulnera, caedes, ceterâque similia. At nihil deinceps tale obseruans, parùm, abfuit: quin exclamarim ῷ οἷα κεραλὴ, καὶ ἐγκέραλον οὐκ ἔχει. Contingat etiam, vt aliquando pagina turgescere ampullato titulo debeat, vt cùm hoc loco Summum Bonum expressum insignibus adeò characteribus legimus: Quis neget tunc saltem dandam operam, vt quod argumentum sesquipedalis praefert titulus, definitione illustretur, vt distribuatur appositè, vt omnia in ipso cohaereant, vt nihil desit, nihil superfluat? Nisi enim fiat, quid necesse est, vt mus nascatur, montem parturire? An Fluddus autem haec obseruarit, pernosces ipse facillimè. Ego ne nimis haerere hîc videar, cùm ille hunc etiam tractatum in quatuor libros, propter Artem nomine saltem quadruplicem, distinxerit, aggredior paucis dicere de primo. Itaque Primo Libro toto, qui inscribitur, De Magia, &nobilissimo eius subiecto, tria sunt, quae à Fluddo tractantur. Imprimis, postquàm docuit Magiam linguâ Persicâ sonare Sapientiam, Philosophiam, Sacerdotium, adeò vt Magus ex vi nominis nihil aliud sit, quàm Sapiens, Philosophus, Sacerdos, diuitionem illam Magiae proponit, quae ab Arbatele ad calcem Aphorismorum apposita est. Is enim Magiam vult esse seu Boni, seu Mali: Et quae est Boni, aliam appellat Theosophiam, puta Notitiam verbi Dei, &vitae, iuxta verbum Dei, institutionem: item Notitiam gubernationis Dei per Angelos (quos Scriptura Vigiles vocat) mysteriorumque Angelicorum: aliam Anthroposophiam, scilicet Scientiam rerum naturalium, &Prudentiam rerum humanarum. Quae Mali, etiam duplicem facit, Aliam Cacosophiam, nempe Contemptum verbi Dei, &vitam ex voluntate Diaboli; Ignorantiam gubernationis Dei per Angelos; Contemptum custodiae Angelicae, aut Diabolorum societatem; Idololatriam; Atheisinum. Aliam Cacodaemoniam, nimirùm Scientiam Veneficiorum, in pharmachis, poculis, philtris; &Prudentiam in omnibus malis artibus, quarum vsus est in Dei contumeliam, hominumque perniciem. Hanc sub distinguit Fluddus in tres species, Necromantiam, quae immundorum spirituum commerciis inauspicatae, &nefariae curiositatis ritibus, illicitis carminibus, &deprecamentis concinnatur: Theurgiam, quae videtur bonis Angelis, diuinoque Numine regi, cùm tamen sub Dei, Angelorumque nominibus malis Daemonum fallaciis obstringatur: denique scientiam Praestigiatricem, qua mediante Magi phantasmata edunt, ac multa etiam miracula, idque suffumigiis, luminibus, philtris, annulis, imaginibus, speculis, cùm sese his etiam commisceant Necromantica, ncan tamenta, imprecationes, &fallaciae Daemonum.