Latin
PARS TERTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 252
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet inficiatus es regi à Deo Mundum per administros Angelos? scilicet Magiam, naturalem dictam, vt Diaboli artem auersatus es scilicet moralem Prudentiam retulisti inter artes malas? O! si potuisset proferri locus, in que tale quidpiam tibi excidisset, vt declamaturus ille fuerat! Tu si quid fortè hoc loco peccasti, illud non rei, sed vocis solius interpretationem attingit. Siquidem licet visus sis Magiae nomen facere spuriae Magiae proprium; non proptereà tamen ad spuriam Magiam pertinere existimasti, quae sub aliis nominibus ad legitimam pertinent. Quaeso autem quantus hic candor, rem ipsam praetermittere, vt verbo inuidia quaeratur? Hoc praesertim loco, vbi vox Magiae explosa abte, ipso iam vsu fuerat diffamata. Porrò, cùm de te dixerim; nonne &de Fluddo necesse est dicam, vt peruideamus, cùm Magiam laudat, cùm improbatam à te vindicat, qua de Magia tandem loquatur? Itaque ex antè de ductis iam elicitur illum aliud nihil nomiue Magiae, quàm Alchimiam suam intelligere. Haec nimirùm est, cuius ope Verbi Diuini, Angelorum caeterarumque rerum notitiam eo modo, ac sensu, qui superiùs est à nobis descriptus, licet assequi. Si argumentum ex hoc loco petas, vide vt menten non obscurè hisce verbis aperiat, Nonnunquam, inquit, ars ista (Magia) ad supernaturale mysterium conducit, Spiritum Creaturae incorruptibilem, seu ipsam quintam essentiam radio diuino plenissimam, Chymia vera, &non spuria ex tenebris in mortalium conspectum producendo, mediante qua, tot, &tanta in lucem prodiderunt Magi Veteres, non Cacomagi, vt inscientes putant, qui in Sapientiam pessimam, &Cacomagicam sunt exercitati; sed veri sapientes, qvidelicet, qui sapientiae donum à Deo acceperunt, quales fuerunt tres illi Magi, seu sapientes, qui ab Oriente, &c. Non repeto vt Radius diuinus sit Verbum Diuinum: vt Essentia quinta, seu pars eius purior sit natura Angelica, ex qua vnico gradu facto ascendere liceat ad Lucem, seu supernaturale mysterium, caeterâque similia. Attexo solummodò locum, quo detestatur Cacomagiam, &quem velim interpreteris ex ipsius principiis. Ille sic habet, Pro illa autem scientia mali, quae in causa erat lapsus Adami (quippe qui rem habens cum Serpente deceptus fuit, atque ita de arbore tam mali, quàm boni gustauit) cupio ex corde cum omnibus Christianis in vera, &sincera Dei Sapientia versatis, quod in barathrum ad suum dominum Dia bolum esset detrusa, vipote quae astutiis dicti sui Domini in Mundum primordialiter ad ruinam, &perniciem humanam esset sursum, more exhalationis inspiratum, vt ita nullum posteritati humanae relinqueretur tanti iniquitatis mysteri vestigium. Intelligis autem vt per scientiam mali connotet malignitatem illius exhalationis tenebrosae, &materialis, quae ob conventum Empyreum radium, Diabolicae naturae est, ac serpentis instar sese in Adamum, hoc est hominis substantiam insinuans, &boni malique, ob portiones lucis, tenebrarumque, gustum illi tribuens, primordialis causa perniciei, ac interitus ipsi est.