Latin
PARS TERTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 254
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia ex notitia huiusmodi rerum loca Scripturae plurima, aliàs obscura explicabantur, hinc effectum est, vt &ipsi, &qui per eorum traditiones interpretarentur Legem, dicti fuerint 1079, quasi dicas Expositores; ex quo est ipsa τῇ φασισάνων in Euangelico non infrequens vox. Porrò quia non longè à Christo coepit adhuc Natio dispergi cùm periculum immineret, ne tot traditiones, &expositiones in tractatulos varios, quasi in acopas dissolutae, aut omninò, aut magna ex parte per longa exsilia interciderent: cogitârunt qui tunc Rabbini, conficere vnum ex omnibus corpus, quod appellauerunt Talmud, digestum per titulos varios, haud absimili ratione, ac Pandectae sunt ex variis Iurisconsultorum responsis contextae. Hucvsque Rabbini, seu Legis Doctores explanationem Scripturarum literalem prosequuti sunt; neque quicquam de Mundo illo intelligibili, seu, Nar Dbo &similibus in commentaria retulerunt. Exinde autem sequuti Rabbini, quia nihil noui adiicere ex traditionibus poterant, coeperunt, ne otio si forent, alia ratione Scripturam versare, &lucem aliunde illi quaerere. Itaque &mysticos sensus Scripturae quaesierunt, &ad hoc commenti innumera sunt non circa sententias, &dictiones modò; sed circa ipsos etiam characteres, quorum speculati sunt formam, cohaesionem, disruptionem, clausuram, aperturam, directionem, tortuositatem, longitudinem, breuitatem, defectum, eminentiam, coronationem, ordinem, numeralem valorem, &id genus alia. Ac isti quidem propriè iunt, qui à prioribus IVNI IN id est viri speculationis; à recentioribus verò Cabbalistae dicti sunt. Horum est illa artis diuisio (tametsi alij aliter) in tres illas parteis Spuriae à Fluddo assignatas, per quarum Primam explicantes v. c. illud Exodi, Angelus meus, NDante te, &nomen meum in eo: dicunt hunc Angelum esse Michaelem; quia literarum vocis illius transpositione legitur Na siue Angelum Mitattron propter nomen Dei, quod in eo; quia vt nomen Dei qui numerali valore exhibet 314. ita &nomen q700. Per Secundam v. c. circa illud Esaiae, Benedicentur in Deo amen, IN dicunt dubium esse non posse, quin Deus iste sit JONS D quia tres illae literae tres has voces, quarum sunt initiales, repraesentant. Per Tertiam dicunt v. c. nomen voxD esse signaculum nominis MN quia in vno ex viginti duobus Alphabetis, quae per binas literas copulatas digeruntur, literae vocis illius literis istius sociatae sunt. Sic quia nomen istud ru praecipuo iure venerantur, ac circa illud po tissimum sudant; ideò praeter XII. variatio nes; cùm supputando, &continua se addendo numeralem valorem singularum literarum, scilicet ipsius I, 10. &cum N, 15. &cumque 21. &cum alio 26. repererint LXXII. eapropter mirè suspexerunt eiuscemodi numecum, distinxeruntque iuxta ipsum 72.