# Opera omnia. Vol. 3 255.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 255.1 to 255.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/255.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/255.1

Angeorum nomina, quae simul essent vanu seu expositorium nomen Tetragrammati TIV, docentes aliunde, vt eò assurgerent L. portae intelligentiae, XXII. literis iunctae, caeteraque innumera, quae prosequi non est huius loci. Atque hac ratione voluminum mole inter Rabbinos certatum est, quis om nium & ingeniosiora, & plura comminiscecetur. Caeterùm cùm haec Rabbinorum factio tunc inciperet, increbesceretque, cùm doctrina illa Pythagorici Platonisini clareceret; idcircò plerique vt ostenderent, si quid de Deo, de Angelis, de Mundo, de Anima, & caeteris rebus dissereretur praeclare? Philosophis, non fuisse id ignoratum Mosi, lacrisque aliis Scriptoribus; plurima quo que Cabbalicis scriptis interseruerunt ex genere hoc; & sub ipsis characteribus iuxta varias illas rationes, occultata esse voluerunt. Hinc Philosophos quoque illos vel in eo imitati sunt, quod vt vice rationis omnis illud αὐτὸς ερα Pythagoraeis familiarem erat; sic Cabbalistis illud non TO Sapientes dixerunt: qui & nisi quid capias, eò statim confugiunt, tam zu discernet intel ligens. Vtcumque sit, coniecturam habes, iuxta quam putem aut ridere nos, aut ridendos se exhibere, qui Cabbalisticam hanc artem constructo Talmudo superiorem faciunt, & ex Adamo vsque, aut Mose enituntur illam deriuare. Ridiculum profectò me haud immeritò habeas, si refellendis probationibus adeò leuibus istorum iucumbam. Scilicet nisi illa ratio, man IN (cùm institeris? satisfaciat, non est quod aliam exigas. Optarim solùm vt expendas, quàm sit ille locus ἀποδεκτικός, quem Fluddus ex Genesi citati dum vult Stuporem vehementem, quo Isaacus perculsus est, ortum fuisse ex eo, quòd la hacobus ipsi dolo extorsisset donum Cabba ae, quod Esao debitum erat. O! si bonus ille Patriarcha Iahacobus, qui pastoritiam professionem tanto tempore, tantaque patientia sustinuit, Cabbalam illam habuit, quam Fluddus intelligit: Ecqua demum fabula est, quae persuaderi statim non debeat? Videlicet haerere non debes, quin Cabbalam Alchymisticam, artemve Philosophici Lapidis intelligat Fluddus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
