# Opera omnia. Vol. 3 256

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/256

Sed quoniam de Cabbala hoc in loco agimus, mysterium eorum circa hoc subiectum versatorum ex plicabo: videlicet circa Lapidem, Dei domum, seu puteum omni bonitate, hoc est diuinitate, & sapientia affluentem. Nota obiter, ne id ex memoria mihi excidat, cùm Lapidem dicit siccum, & tamen aquis vinis repletissimum, hoc mysterij partem non postremam esse. Audiuisti saepiùs vt isti materiam suam dicant Aquam siccam, non madefacientem manus. Chymistae vulgares id intelligunt de vulgar Mercurio? At Fluddus, & quotquot sublimi vertice feriunt Sidera, de Spiritu Aethereo accipiunt. Videlicet cùm Spiritus ille in hoc aëre vberrimus sit: non ipso tamen omnia contingente, aut manus, aut alia madescunt: vt proinde siccus videatur, dicaturque ex hoc capite. Verùm aqua, seu aquis viuis repletus esse dicitur, quòd artificio suprà explicate concrescat in guttulas aqueas? quodque in ipso Animalis corde in liquorem illum vitalem, modo etiam superiùs iam exposito, corporescat. Non admoneo vt Magiam, Cabbalam, Alchymiam eandem constanter artem faciat: velim solùm consideres, cùm hîc Lapidem dicit Dei domum, aut puteum Diuinitate effluentem, intellectu facile esse, vt Spiritum intelligat in quo Lux, quae illi habetur pro Deo, seu Diuinitate, resideat. Quocirca haerere non debes, quin dum ille dicit Lapidem Macrocosinicum (qui sit Christus spiritualis, & alia) intelligat Spiritum Aethereum, seu Animam Mundi; quatenus nempe Spiritus in sua, vt sic loquar omnipatentia concipitur. Et ratione pari, cùm audis Lapidem Microcosinicum, non aliud debes intelligere, quàm portionem Spiritus Aetheri, seu particulam Animae Mundanae; quatenus nempe Spiritus ad specialem rem constituendam determinatus vsurpatur. Hinc cùm tam saepè inculcat locum, Attendite, respicite ad Petram, ex qua excisi estis, vides profectò vt non aliò spectet, quàm ad innuendum Animas nostras nihil esse aliud, quàm rescisa veluti quaedam Animae Mundi fragminula. Caeterùm non est, cur imagineris solum hominem esse Fluddo seu Microcosmum, seu Cephan. Quippe, licet homo titulo speciali talis dicatur, videatur, aut sit: attamen & Bruta & Plantae, & quotquot res in Mundo sunt, particulas quoque deciduas ex Mundana Petra, seu anima possident. Ex hoc fortassis intelligetur quod Cabbalistae dicere solent nullam esse herbam, aut plantam inferiùs, cuius non sit stella in Firmamento, quae eam percutiat, & dicat ei, cresce. Sensus enim esse videtur, nullam esse Plantam, quae nascatur, aut crescat, nisi specialem animae Mundanae nanciscatur particulam, quae Firmamenti Stella dicatur, quod Spiritus Aetherij, seu Caelestis dicti, particula sit. Caue autem putes hoc de solis Plantis illos intelligere: dictum contendunt de omnibus rebus, quatenus seu Lux, seu Spiritus luce animatus, vel Anima Mundi est Linea illa viridis, seu Benedicta viriditas, res omnes faciens germinare. Quaeres fortassis, quare Lineam, quare Viridem di ctitent? Crediderim appellari Lineam, quòd vt Linea est latitudine indiuidua, & in longitudinem tamen potest diuidi: sic Spiritus ille Mundanus in se omninò indiuiduus, respectu rerum, quibus inest, quasi diuisus efficitur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
