# Opera omnia. Vol. 3 260.16-17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 260.16 to 260.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/260.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/260.16

Restabat vt citaret libros Parmenidis, Democriti, librum secreti secretorum Aristotelis, caeterosque huius farinae, quos adducit passim, habetque pro veris, & authenticis. Nam vt omittam quos D Thomae, & Alberti M. libros haud dubiè supposititios producere aliquando solet; omitto quoque vt Interpretes Sanctorum Patrum loco adhibeat, quos vocat bonos, sapientes, magistros, Morienum, Belienum, Bolenium, Bal gum, Darnaeum, Venturam, Treuisanum, Valentinum, Ripplaeum, Chremerum Arbatelem, Nortonum, & id genus alios. borip Denique & Librum quartum, in quo Causa Fratrum Roseae Crucis defenditur, partiri licet in tria quasi membra. Primò siquidem loco docet aliquos esse huiusmodi Fratres, tum authoritate Agrippae describentis viros Sapientia graues, scientia insignes, &c. & Cardani memorantis, vt ij vna vice patri suo apparuerint: Tum testimonio Sacrae Scripturae, vt quae non modò meminerit huiusmodi hominum Domum illam Sapientiae aedificantium, & incolentium; sed illos etiam continua serie duraturos docuerit quandiu duraturus est Mundus; quippe cùm nullum saeculum sit, in quo reperire aliquos non liceat, quibus vincentibus promittitur lignum vitae, manna absconditum, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
