Latin
261.1 to 261.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 261.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
hîc citat illa, quotquot receperunt lucem illam veram, dedit illis potestate Filios Dei fieri, itemque, Omnis, qui audit verba haec mea, &facit ea assimilabitur viro Sapienti, qui aedificauit domum suam supra Petram, &similia. Postquam autem locum retulit, in quo tu illos Acheronteos Roseae Crucis Fraterculos eliminandos censueras; dixitque se Christiano affectu moueri, vt illos pergat defendere, Partitur statim Fraternitatem Roseae Crucis in duas quasi pecies. Alteram dicit Veram, &essentialem, quae scilicet ritè in verae Magia, Cabbala, A chymia versetur: Alteram Adulterinam, cuius scilicet Sectatores id nomen affectent, dnima ducti, aut auarâ, seu indigente, quò vulgus decipiant; aut Superba, vt scilicet videantur tales quales reuerâ non sunt; aut Malitiosa, vt vitam vitiosam ducentes, persimam in veram Fraternitatem famam inducant. Secundò rejecta posteriore specie, ag greditur circa priorem tractare ista capita, Quod sit Castellum, in quo Fratres degunt? Quinam, &quales ipsi sint? Cur inter alia nomina appellentur Fratres? Cus Crucis? Cur Roseae Crucis? Respondet vtrò ad primum, Castellum illud non esse aliudquàm montem Rationabilem, &domum Sapies me aedificatam supra Perram, quae &dicatur prima, siue domus panis, &Eua, siue Dei meis Dei, cuius non modò terream substantiam, sed &lucem igneam descripserint &Iobus, &Hermes. Ad secundum, Fratres Socies tatis huius describi verbis illis Apostoli, Lac pidi ipsi Christo tanquam viui Lapides superadisi camini in Domum spiritualem, ac Sacerdotium sanctum offerentes spirituales hostias, acceptabiles Deo per IESVM CHRISTVM, &c. Vos antem genus electum, regale Sacerdotium, gens, sancta, populus acquisitionis, vt virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocabit ad admirabile lumen suum; qui aliquando non populus Dei nunc autem populus Dei, &c. Ad tertium, cum illi vocentur genus electum, &c. &praetereà filij, Prophetae, &Amici Dei, Fideles, Iusti, Sapientes, Sancti, Christiani, Catholici, Semen Abrahae, Sacerdotes, Fratres Apostolici, Fratres Christi: attamen Fratres praecipuè dicis propter loca illa, vnus Pater vester, v omnes Fratres. Bonum habitare Fratres in enim Fraternitatem diligite.