# Opera omnia. Vol. 3 263.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 263.1 to 263.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/263.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/263.1

Suo illo raro intelligit modo quo dictum est exuuias mortales deponi, & immortalem vestem indui. Non enim semel vsurpat illud ex Cruci-Rosea Epistola, Fran stra laboratis, miseri mortales, qui alienam ingressi fueritis viam, quam vt vult Apostolus, deponendo tabernaculum; quae via non fit mortenda secundum vulgi opinionem, sed vt vult Petrus, cùm ait, sicut ne docuit Christus, videlicet quando in monte fuit transfiguratus. Quae depositio si non fuisset secreta, & abdita, non dixisset Apostolus, vt me docuit IESVS; neque dixisset summa veritas, nemini hoc dicetis: nam secundum viam vulgarem vulgariter mori omnibus erat notum ab initio Mundi. Ad haec, quid putas intelligit per illam in Christo Consanguinitatem, qua esse, & dici vult Fratres? An non iam saepè dictum est nihil aliud Christum Fluddo esse quàm Aethereum Spiritum, seu Animam Mundi, in qua omnes hominum omnium Anima communicent? Itaque cùm Christus quidem lit caput Ecclesiae huius militantis, ita vt homines omnes Fratres dici inter se valeant: at tamen speciali iure caput est Ecclesiae triumphantis, hoc est hominum illorum foeli cium, qui in Christum penè transformatis amplius ex illo participant, adeò vt titulo speciali Fratres dici inter se debeant. Vide num aegrè ferendum tibi, quòd te hoc loco ab ista tanta Fraternitate abigat? Rursùs, quid putas intelligit per Crucem illau Spiritualem, lignum vitae dictam, & in quam vna Fratres glorientur? Errabis, si existimes intelligi ab ipso aliud, quàm ipsum Spiritum Aethereum, cui dum figitur, illi configantur, seu potiùs concrucifigantur, & proterrena, ac mortali vita, Caelestem, atque immortalem hac crucifixione obtineant. Denique ne putes ipsum aliud intelligere per colorem Roseum, seu sanguineum, quo ting tur Crux, quàm colorem illum rubeum quem Spiritus Aethereus, lapisque Philosophicus exposito acquirit modo. Hunc nem pe vult esse, proh dolor! immaculati Agri Sanguinem, quo emundati, & redempti si mus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
