Latin
264.5 to 264.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 264.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim te latet vt cùm fuerim aliis Exercitationibus innutritus, istud philosophandi genus non probem maxi moperè, Sed tua me virtus tamen, &sperata voluptas Suauis amicitiae quemuis efferre laborem Suadet, &inducit noctes vigilare serenas. Hic certè vtcumque industriam desiderare valeas; non est tamen quòd punmihi defuisse promptum animum, quo non difficultates modò initio iam pro sitas, sed &angustias temporum &locorum molestias peralacriter superarem. delicet ista conscripsi non solùm extra proprios Lareis; sed &in mutatis subin hospitiis, vt viatorem decuit, &inter niueis, ac frigora Caeli huiusce inclementioris. Quamquam verò facilè obtinui à Corculo hoc meo Luillerio, quicum nos hasce meas peregrinationes institui, vt liceret, quandiu tui causâ necessum forte interquiescere; quanquam haec etiam Arduennae seges πυροον ἐγῆς abunde succurrium quae tempestatis saeuitiem, quantum fas fuit, temperaret; attamen nec censui pitis tam cari abutendum indulgentiâ; nec illis proptereà abundare potui studi rum subsidiis, quae laborem &promouere, &subleuare aliàs potuissent. Siquidem &perpaucas licuit Bibliothecas inuisere, &non vacauit Sarcinulas onere nouo pre grauare. Quod memoro, vt excusationem elucubrato Opusculo texam; sat eniss sentio quam multa sint, quae iudicij tui censuram non ferant. Sed tu voluisti mer quam primùm, &copiosè rescribere: vide quid licuerit praestare. Forrassis non reillud, quod tu visus es praecipuum caput facere, vt Fluddi mentem diuinarem reor enim ne &non satis assequutus illam fuerim, &quod visum mihi circa ipsam est, non dixerim satis apertè. Multus fui: &suspicor tamen quam mihi breuitam legem, in argumento tam vasto, ab initio indixeram, induxisse obscuritatem. Vt cumque sit, aut tibi melior Fluddanae sententiae interpretatio aderit; aut istam meam sic emendabis, vt nisi prorsùs germana sit, videri certè probabilis possit. Coniecturam fore à principio dixi; coniecturam esse iam nunc repeto: quamobrem ea, vt esse potest errori multo obnoxia; sic &limam ingenuè rogat, &facilè veniam meretur Addo solùm, si quidpiam ex ea tibi fortè arriserit, pro votis mihi esse, vt aduersus Fluddum id scitè vsurpes.