# Opera omnia. Vol. 3 264.9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 264.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.9

Nolim quippe, tametsi ille non abstinuerit à probris, maledictis, scommatibus; ipse non temperandi tibi occasionem ex ista mea inter ueris pretatione accipias. Sat multa tibi argumenta sese aliunde offerent, vbi operi admoueris manum. Ego non tam multa collegi, quàm nonnulla attigi: cùm is vnicus mihi fuerit scopus, vt ex patefacta aduersarij mente complanarem tibi viam, quâ in illum incederes. Quare hoc tuum superest opus, pro Religione, proque Natura decertare strenuissimè. Caue modò, ne, quod iam dicebam, tua illa morum lenitas inter scribendum exasperetur. Si moderatius inter vos agendum imposterum sit, necesse est integrum restitutio abs te incipiat: habuit enim ille huc vsque quorsùm ageret vnde vi.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
