Latin
265.1 to 265.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 265.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &gloriosum tibi erit temet ex teipso hanc reportasse victoriam; &planum simul facies te non aliquo viri odio, sed veri zelo fuisse accensum, cùm in illum inuectus es. Dicerem vti nihil minùs literatos viros decere videatur, quàm haec clamosa, conuitiisque intertexta contentio: at ipse tu rem non ignoras, &te assensisse aliàs memini, cùm illum Tragi-Comicum nostrorum Controuertistarum scribendi stylum improbarem. Scilicet mordacia haec verba muliebreis quidem animos afficiunt: at viri Sapientes, cordati, &qui in graui aliqua, vt est Religionis, materia versari se putant, nihil est, quod exhorreant magis. Hinc author quoque tibi fuero, vt valere iubeas Carmineam illam farraginem, cuius ad me exemplum misisti. Legi, fateor, nec sine risu illa &Epigrammata &Anagrammata omnia. Lepida sunt, acu rem tangunt, &,quod est caput, symbola sunt, quibus amici illi tui testatam erga te fecerunt raram beneuolentiam. Verùm quid illa ad rem faciunt, vt propterea debeant Responsionis tuae partem aliquam facere? Fluddus ipse aduersum te similia quaedam corrogauit: quid necesse est illum imitari, si quicquam egit pueriliter? Crede mihi, haec omnia seu aduersum nos, seu pro nobis faciant, contemnenda perinde sunt. Vir eximiè sapiens nequidem aduertit, maiorque est, quàm vt isto, seu quiritationum, seu cantillationum genere moueatur. Nullum iam librum prodire videas, in quo non similis congeries carminum encomiasticorum bonas occupet paginas. Quidnam poteramus insulsiùs supra aetatem illam seriam anteactorum saeculorum seu cogitare, seu facere? Probandum quidem, si quod elogium post Authoris obitum à laudato quodam nec suspecto viro apponatur operibus: verùm quid putes de istis sentiendum, qui cùm sint adhuc ipsi in viuis; cùm ipsi curent ἐκτύπωσιν, euulgationemque suorum operum: aut mendicantur, aut saltem patiuntur hyperbolicas hasce laudes ipsi penè fronti inscribis An cogitant fore vt hoc sibi vanitati minimè vertatur? vt quaesita haec commendatio existimationem operum haud minuat?