# Opera omnia. Vol. 3 266.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 266.1 to 266.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/266.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/266.1

Spero tamen fore vt breui, seu Gratianopolis seu Aquis transmittatur aliquid. De Dinia nihil tam citò spondeo: quippe & rarò, & prorsùs tardè aut illinc ad me aut ex me illuc literae perueniunt. Sed si interea aduersus Fluddum scribere quidpiam mediteris: opportunè satis, opinor, adesse omnia poterunt. Postulas etiam, vt si quidpiam iter faciendo obseruarim, illud tecum communicem Non satis capio quo in genere intelligas obseruationem. Etenim, si mores, si alia requi ras; prolixum nimis, & nec temporis, nec loci huius petis commentarium. Si obseruata quędam caelitus; suspiria mihi ducis ex corde. Existimâram posse fieri, vt liceret mihi in itinere saltem Ciuitatum aliquot insignium latitudines obseruare: At mea me longè fefellit spes. Maturè enim dimittendum fuit quod mihi ad hoc muneris comparaueram Instrumentum. Videlicet nisi fecissem, habitus fuissem haud dubiè (qui mores quae tempora sunt) pro locorum exploratore. Itaque illud, quo ardebam obseruandi desiderium, studio salutis temperandum fuit; eaeque solae curae nutrienda quae & innocentes essent, & suspicionem non facerent. Succurrere poterat malo, si raris aliquot in locis studiosos Caeli offendissem, qui ipsi essent instructi idoneis ad obseruandum organis. At, mi MERSENNE, dici non potest quàm paucos sui dignos ducat immortalis Vranie. Iudiciarios quidem vbique Astrologos videas: videas qui scitè motuum Tabulas, Ephemeridasque aut texant, aut versent: denique videas qui Sphaerulis Armillis, Astrolabiis, Quadrantulis, aliisque id genus minutulis Organulis quasi cimenliis delectentur; sed qui grauiores illas curas dignè suscipiant, vix totidem sunt, quot Thebarum portae, vel ostia Nili. Et mirere, si quòd tam pauci, sed ipsa tamen αὐτοψία μέriti Caelestium, de Cęlestibus corporibus docent, habeatur vulgò in Paradoxis: cùm sit ill merus innumerus eorum, qui Caelestia loquuntur, aut scribunt; & omnes tamen non ex ipso Caelo, sed ex proprio cerebro opiniones comminiscantur? Hîc nimirum idem contigit, quod in Physica vniuersa; in qua neminem ferè videas ex ipsa natura, sed aut ex suis aut ex aliorum insomniis philosophari. Cùm res ipsas nemo inspiciat, immensa sunt tamen quae indigitantur de rebus, commentaria.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
