Latin
266.5 to 266.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 266.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid nam verò haec aliud, quàm commenta sint; cùm Mens humana, nisi experientia, &obseruatione regatur, sit vt bonae frugis sterilissima, sic fertilissima nugarum. Id tu eximiè peruidisti qui vis aut experiri omnia aut virorum fide dignorum experimentis solis fidere. Hoc itaque tramite perge nam si olim scintilla quaedam veritatis sit affulsura, ea non aliunde exordium facies Legendus liber ipse naturae, si quidpiam certi addiscendum est; flocci-faciendi, qui capri-laneas, technicasque decertationes studium esse naturae putant. Sed alterius loci quaerela haec est. Cùm debeam iam concludere, doleo non adesse mihi obseruatum aliquod insigne quod heic apponam, quasi tesseram. Verùm quia praestat munusculum exhibere tenuem, quàm nullum; offeram ecce quod non tenue modò, sed frigidulum quoque sit. Scilicet cùm iam nobis Caelum suas illas aureas stellas inuideat; Aër ipse niualeis suas adeò copiosè elargitur, vt etiam supersint, quas ipse accipias. Sexangulam, seu, vt sic loquar, sexradialem intelligo Niuem, quae vt nuper nobis apparuit, sic depingenda tibi iam est. Cùm diuerteremus Sedani, die Ianuarij 29. ea coepit sub horam à meridie tertiam affatim decidere. Forma erat stellae cum sex radiis &c. Vt in Commentariis sicuti &quae Appendix Caelestium Obseruationum post post-scriptum habebatur. Bene ergo VALE, in MERSENNE, &me amare nunquam desine. Absoluebam Karopoli ad Mosam in innere, Pridie Nonas Februarias, Anno Christianae Aerae vulgaris M. DC. XXIX. id hori POST SCRIPTVM. Tollebam iam de tabula manum, cùm opportunè allatae sunt mihi ex Valesio literae, memoratis illis de Marte Obseruationibus adiunctis. Itaque illas seligo, tibique cum hoc Examine mitto. Tu qualescumque illae sunt, ipsis vtere, fruere. Oblitus sum admonere te, vt Puteanos egregios illos, literarumque, &literatorum studiosos Fratres conuenias, visurus num illis prae manibus sit quem quaternionem Obseruationum mittendum dixi à Peireskio. Quippe ipsorum operâ Vir ille insignis saepiusculè scribit, mittitque ad me, si quid opus est. Quaeso igitur ipsos adi: seu enim iam quaternionem habeant, seu habituri postmodum sint, vbi post-scriptum hocce meum illis exhibueris, facilè ipsum onsi consignabunt. Sin fortè iam consignarint meo illi à Motha, Vayerio cui curae est, vt vbivis gentium quidvis seu ab ipsis, se ab aliis ad me destinatum, accipiam; scribo ecce vt, cùm propria manu daturus tibi has literas sit, offerat simul si quid ad me generis huius habuerit ad manum. Iterum Vale.