Latin
DISQVI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 271
Unproofread scanNot analysed yet
ERVDITO, ET AMICO VIRO SAMVELI SORBERIO PETRVS GASSENDVS S. BACIO tandem satis, SORBERI; mitto scilicet quem jamdudum efflagitasti codicem mearum aduersus Cartesij Metaphysicam Instantiarum. Nisi priùs feci, causam ad te scripsit praeclarus ille Iuuenis, tuique amans Thomas Martellus, qui est conscius illum abiisse, exulasseque procul à me, &vix nunc per varias ambages rediisse in meas manus. Nempe Amici variè habuerunt, inuicemque, ac etiam longè extra Vrbem, communicârunt; neque te id latuit, qui significasti dixisse tibi Catesium se, cùm est publicè conquestus de scriptis aduersum se libris, qui non in lucem emitterentur, sed priuatim lectitarentur, meum subnotare praesertim voluisse. Quod tu verò ipsum non legendi modò sed &euulgandi licentiam deposcis, vt tibi sanè, qui sic me amas, qui sic deposcis, videbitur; tametsi res mihi non videtur tanti. Quippe opus quidem conscripsi, vt Amicis gratificarer, cùm non ferrent Virum eo solùm fine habere voluisse ex me, aliisque priuatas censuras, vt iactare publicè posset non carere se aduersariis, qui reuerâ habuerat nullos me saltem non habuerat. Sed cùm ipsis tame Amicis satisfecisse visus sim, mihi ipse non satisfeci. Cùm illi enim censuerint, vt quemadmodum priùs fueram contextus seriem insequutus, &Cartesius suas Responsiones singulis Epistolae meae articulis accommodarat, sic ordine eodem instarem in Responsiones singulas; mihi tamen ipsi opus videbatur esse futurum longè concinnius, si proposito causae statu, quae dicenda haberem omnia speciali quadam cohaerenteque dispositione contexerentur. Et excepere illi quidem, id demum praestandum, si fortè Cartesius quidpiam deinceps reponeret, quod nouam manum sollicitaret; sed interim tamen est quamobrem verear ne, qua res est compagine, si edendam censueris, non sit satis lectu futura iucunda. Tu tamen, vbi res legendo fuerit perspectior, id videris; nisi quòd sum author, vt si velle pergas, quotquot fuerant Articuli in mea Epistola distincti, distinguantur iam, atque inscribantur Dubitationes totidem, ac Tituli fiant, qui &taedium leuent, &argumentis appositis, quid in vnaquaque contineatur, doceant. Nam tametsi Epistola (alio fine scripta, quàm vt fundamentum disputationis sterneretur) non sic digesta fuerit, vt quilibet Articulus specialis quaedam obiectio, seu Dubitatio fieret (aliàs siquidem vnamquamque sua conclusione, suisque probationibus, tanquam numeris absoluissem) nihilominus quia sic res tulit, Epistola. &Cartesius me priuatim monentem traduxit in publicum iurgium, enitendum est, quantum licet, ne res indecorè procedat.