Latin
INSTANTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 276
Unproofread scanNot analysed yet
Veritas quasi brauium est, &vt nemini nor fas est ad assequutionem eius adspirare, sic quisquis illam assequatur, ipsa operae pretium est. At verò quae commentus fueris existimare statim digna, quae augustissima Facultas sic à te addiscat, quasi sine te Doctore caeca fuerit; &decreto suo ita approbet, vt dubitare de iis sit nefas; id denique mirum, ac stupendum est. Sanè, aut hoc est nimium de tuarum rationum vigore diffidere; aut potiùs illas pretio pretiosissimo aestimare, cùm dignas ducis, quae imperentur mortalibus omnibus, ipsisque adeò conciliare maiestatem adniteris, vt tibi viam sternere ad ingeniorum tyrannidem possis. Sed mihi crede, aut ratiocinium demonstratio non est, aut ex seipso elucescit; neque emendicanda authoritas est, qua persuaderi valeat; cùm &vi propria assensum extorqueat, &nisi extorqueat, demonstratio non sit; neque authoritas faciat, vt pro demonstratione habeatur, sed vt conclusio, quae ex vi praemissarum persuasionem non obtinet, ex authoritate dicentis obtineat. Quàm proinde abfuit sublimis Facultas, vt votis tuis annueret, quae decretis non argumenta, sed conclusiones sancire solet! Novit quàm sit humana ratio inconstans, atque imbecilla, quare &ex ea decretorum firmitudinem non exquirit. Momentum ex Sacra Scriptura aliisque Fidei canonibus quaerit; ipsas rationes (si aliquae sint) cum suis momentis (si aliqua habeant (intactas penitus relinquit. Et non gnorat quidem nonnullas esse praeclaras prae caeteris: sed cùm illae sint tamen quasi fumosae faculae ad Fidei iubar, &quasi Solem comparatae ideò cum fidei splendore, atque majestate ipsas non commiscet. Habet illas, vt quoddam genus probationis heterogeneum; existimatque Sacram Fidem esse debere sibi ipsi solidissimum fundamentum. Plaerumque etiam adhibere rationes existimat nefas; tum nę excellentia rerum credendarum imminuatur, si putetur humana ratio posse ad illam pertingere; tum ne impij arbitrentur nos iis induci ad credendum ea, quae cur ipsi quoque ob rationum imbecillitatem, non credant, sibi ipsis videri excusabiles possint. In caeteris, non respuit quidem; sed eaene sint annon sint demonstrationes, non praestituit. Nouit alios aliis rationibus capi, &cum aliquae his, non illis; aliquae verò non his, sed illis pro demonstrationibus habeantur; omneis quantum valere possunt, sinit, &columnâ Fidei, tanquam inconcussâ semel positâ, illas circumexstruit, quales sunt, permittit. Hoc censu potuerunt tuae quoque haberi; at dum haberi ipsas voluisti, quasi dogmata Fidei, tantum abest, vt id feratur, quin interest potiùs, vt eae refellantur. Nempe ne sint impii, qui existiment nos illarum vi potiùs, quàm Fidei merito ad credendum induci; aut firmiores saltem rationes ex ipsis met Doctoribus repetere negligant, quos decreuisse putarint, Nullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inueniri vnquam possint.