Latin
IN MEDITATIONEM II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 284.9
Unproofread scanNot analysed yet
non omnibus omnia: siquidem ventus corpus est, &non percipitur tamen visu: ne que excludas adiuncta alia: nam ventus, ignis, &plura mouent. Quod subiicis autem, negasse te corpori vim seipsum mouendi, non apparet quî tueri iam possis; quasi corpus omne esse debeat suapte natura immobile, omnisque eius motus à principio incorporeo procedere: &neque aqua fluere, neque animal incedere, sine incorpores motore censeatur.