# Opera omnia. Vol. 3 284.9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, IN MEDITATIONEM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/284.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/284.9

non omnibus omnia: siquidem ventus corpus est, & non percipitur tamen visu: ne que excludas adiuncta alia: nam ventus, ignis, & plura mouent. Quod subiicis autem, negasse te corpori vim seipsum mouendi, non apparet quî tueri iam possis; quasi corpus omne esse debeat suapte natura immobile, omnisque eius motus à principio incorporeo procedere: & neque aqua fluere, neque animal incedere, sine incorpores motore censeatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
