Latin
RESPON
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 286
Unproofread scanNot analysed yet
An euasurus autem sim ex tuis responsionibus. quàm ex Meditationibus eruditior; &an cir ca difficultates tibi à me propositas, tuaque responsione indignas, lectores, factum per te satis, sint existimaturi, an non, ipse euentus comprobabit. Sed nimirum se continere indoles tua non potuit, quin hanc referret gratiam pro factis à me obiectionibus, quas eo solùm fine, vt tibi gratificarer, &Mersenno quidem stipulante proposui; non verò quod deessent gratiores, vtilioresque occupationes. Nunc etiam diuertor tantisper à iucundioribus studiis, partim quidem quia tu me lacessitum vltrò voluisti; partim verò imò praesertim vt Viris amicis, &magnis, quibus tu es visus nihil aliud, quàm fundere verba, rem pergratam faciam. Distinctio illa inter actiones vitae, &inquisitionem veritatis, meo quidem iudicio peroptima est; sed &nequicquam heic repetita; &tradita abs te (vt mihi videtur) quàm à Scepticis, imperfectiùs. Ipse profectò occasionem eius referendae non feci, qui de vitae actionibus ne verbum quidem consultò moui. Verùm decebat, vt prouideres, ne quisquam tibi obiiceret, quod ipsemet dixeras, Neminem sanae mentis de talibus seriò dubitasse vnquam veritus nempe ne vox vnquam, quàm latè patet, extenderetur. De Scepticis, illud omitto, non vixisse ipsos ridiculè adeò, ac tu obiicis; ecquis enim talium virorum sustinuisset esse amicus? Verùm captatam fuisse ansam subsannandi Pyrrhonem ex depraedicata ab illo opinionum indifferentia. Quàm certè ille, caeterique, qui ipsum imitati sunt, philosophati generose de retinendo assensu fuerint, quamque longè ab exigenda imprudenter vita abfuerint, qui vitas ipsorum scripsere, testantur. Hoc proinde solùm attingo, psos inter actiones vitae, &inquisitionem veritatis ita distinxisse, vt quod ad vitae quidem actiones, spectaret, non esse habendam indifferentiam censuerint, sed obtemperandum patriis legibus, necessitatibus consulendum, exhibenda officia, vnoque verbo omnia agenda, quae seu priuatim, seu publicè, boni &viri, &ciues agunt. Quod ad inquisitionem autem veritatis, ita subdistinxerint, vt discrimen statueretur inter τὰ φαινόμενα, ea quae sensibus apparent, cuiusmodi sunt calor ignis, dulcedo mellis, vniuerseque caetera; &τὰ νούμενα, ea quae mente intelliguntur, vt sunt quae dicuntur naturae, causaeque internae, atque proximae, &proprietates earundem rerum. Denique, cùm incerta haberent quae posterioris sunt generis: admiserint tamen quae prioris sunt, nisi si quando animi gratiâ, facere libuit dogmaticis insolescentibus negotium. Heinc suborta quaestione v. c. de dulcedine mellis, respondebat Pyrrho, aut quilibet alius, sibi quidem mel apparere dulce, &ea de re se esse securum; an autem mel esset suâ naturâ dulce potiùs quàm amarum, saporisve alterius, hoc est, quod dicebat sese ignorare, &dubij cauiam sibi esse, quod si mel tale foret in se, &secundùm suam naturam, tale etiam appareret omnibus, quae degustandi mellis vim habent, cùm non appareret tamen tot animalium generibus, quae gustatu pollent, eximio; imò ne omnibus hominibus quidem, aut vni etiam homini secundùm varia tempora.