# Opera omnia. Vol. 3 287

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, RESPON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/287

Sic non negasset quidem ignem apparere sibi calidum, aut sese ab illo comburi; sed non pronuntiasset propterea illum esse ex sua natura huiusmodi, quod non appareret perinde pyraustis, seu pennatis illis animalculis: quae in mediis fornacibus nascuntur, & viuunt. Ita censuisset de caeteris; nempe lici posse vnamquamque rem esse, aut apparere talem quatenus talem habet molem, figuram, motum, situm; ac simul analogiam respectu istorum, aut illorum organorum respectu huius, aut illius animalis, vel hominis; respectu huius, aut illius temperamenti, vel affectionis; respectu huius, aut illius temporis, loci, citus, distantiae, habitus, similium; non autem esse proptere à talem secundùm se, seu ex natura intima, ob iam dictam causam; qua etiam constat Aristotelem alicubi vsum, dum expendens, ast lex aliqua sit iusta secundùm naturam, eam talem dixit quae vbique gentium talis creditur, eo modo, quo ignis calidus suâ natura est, quia tam apud Graecos, quàm apu Persas vrit. Haec porrò attingo, vt innuam dubitationes Scepticorum fuisse solùm derebus reuerâ incertis, & quas disquirere esset operae pretium; non vero de rebus apparens tibus, & de quibus facere controuersiam nihil prodest. An porrò tu meliùs, alij viderint. Sceptici certe admittentes ea, quae afparent, quatenus apparent, & quomodocumque appareant; nihil intereà pronunciantes de interiore cuiusque natura, veritate, causis, effectis, proprietatibus, modiss disquisiêre omnia constanter, & congrue interim sentientes ipsis vitae actionibus, remansere omni exuti praeiudicio, retinuerequenintegram diiudicandi libertatem. Tu secus agis, dum ea, quae apparent sensibus nos admittis, verùm pro incertis, atque falsis lipes, & cùm hoc modo accommodari neces sariis vitae vsibus non possint, habes alius de tanquam certa, quae ad naturam intimam vel spectant, & vel non exuis praejudicium in praejudicium incidis, vt constare vel es eo potest, quòd Dogmaticum tam ardenter agis. Et ne longùm eam, dicis heic, me nusbona fide vt seriò dictum accipere, quod tudixeras, Te non intelligere quid esses: id enim erat alterum membrum attributae mihi initio fictionis. Sed vt appareat, an finxerim an non bona fide acceperim, tuus ille locus sic habet: Statuendum est hoc pronuntiatum, Ego sum, ego exsisto, quoties à me vifertur, vel concipitur, esse verum. Nondum verò satis intelligo quisnam sim ego ille, a iam necessariò sum, deincepsque cauendum fone fortè quid aliud imprudenter assumami, locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam, euidentissimamque esse contendo.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
