Latin
RESPONSIO
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 296
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur enim, Ita cum deprehende me esse substantiam cogitantem, formoque clarum &distinctum istius substantiae conceptum in quo nihil eorum, quae ad conceptum substantia corporeae pertinent, continetur, hoc planè sufficit vt affirmem me, quatenus meipsum noui, nihil aliud esse, quàm rem cogitantem, quod solùm in secunda Meditatione, de qua iam agitur, affirma ii. Cedò verò, caues ne heic, seu in exemplo ipsissimo; ne vt verum admittas, quod verum non probes? Ecquis non sperasset propaturum te aliqua ratione quod admissurus eras, vt verum? Et ecce tamen, Sufficit inquis vt affirmem. Quàm bellè probas, quod iam innui, exigere re vt de te dicatur illud, αὐτὸς ἔφα. Accipio interim te tota Meditatione secunda nihil aliud, quàm affirmare, non verò ratione probare: cùm probaturus ne sis in alia, suo loco videndum sit. Quòd si dicat te probare in ista esse te solùm rem cogitantem; detur id gratis, sed quaenam interea tua ista subtilitas est, vt &speres te eliciturum conclusionem hanc, Ergores corporea non sum; &id ipsum reserues in Meditationem aliam quasi non in ista iam assumpseris, tanquam principium. Quaeso te enim, quomodò potes probare, seu ostendere esse te solum Rem cogi tantem? Profectò non nisi inductione rerum omnium; in quibus corporeae cùm sint, oportet in ipsa enumeratione, reiectioneque earum, quae ipse non es, praemittas hoc quoque Non sum etiam res vlla corporea; aut certe si velis Syllogisticè, breuiterque concludere, oportet ita ratiocineris, Aut ego sum res corporea solùm, aut cogitans solum, aut corporea, &cogitans simul Atqui non sum res corporea solum, neque corporea, &cogitans simul: Igitur sum Res cogitans solum. Annon igitur, si semel probasti in secunda Meditatione Te esse solum rem cogitantem, probaturus es deinde ineptè te non esse corpoream rem, ex eo principio quòd sis solùm Res cogitans; cùm hoc ex illo probaueris, ac in paralogismum, seu vitium argumentationis incidas Diallelum vocatum? Et nonne rem nequicquam differs in Meditationem aliam, quae prima omnium praestita sit; vt praestare sane es conatus, cùm attendisti, cogitasti, reuoluisti, &omnibus rebus corporeis reiectis dixisti, Iam corpus non habeo, conclusistique, Sum igitur praecisè tantùm res cogitans. Dicis te non debuisse admittere istam substantiam cogitantem esse quoddam corpus agile, purum, tenue, &quandoquidem nullam habuisti rationem, quae id tibi persuaderet. Praetereo te heic attribuere nimiùm. Contentus fueras dicere, te esse solùm rem cogitantem; nunc sic rem explicas, quasi dixisses te esse solùm Substantiam cogitantem; sicque subiectum mutas, &in terminis, vt loquuntur, non manes. An quia putas Rem, &Substantiam synonyma esse, &ea, quae vocant accidentia, esse tantum modos?