Latin
DVBITATIO V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 301
Unproofread scanNot analysed yet
DVBITATIO V. De non probata Intellectus, &Imaginas tionis distinctione; quasi Intellectio sine Imaginatione sit. ESCRIBIS consequenter quid sit, quod Imaginationem appellas. Dicis, quippe, imaginari nihil esse aliud, quàm contemplari figuram imaginemve rei corporeae. Videlicet, vt inferas te alia cogirationis species quàm imaginatione cognoscere naturam tuam. Attamen, cùm tibi pro tuo arbitratum imaginationem definire liceat; quaeso te, si corporea sis, vt nondum probasti oppositum cur non contemplari te possis sub figura, magineve corporea: &quaeso te, dum contemplaris, quidnam experiris tibi obversatis praeter substantiam quandam puram, perspi cuam, tenuem, instar aurae vniuersum cont bus, vel cerebrum certè, illiusve partem peruadentis, animantis, functiones tuas illeis obeuntis? Cognosco, inquis, nihil eorum, quae possum imaginationis ope comprehendere, ad hant quam de me habeo, notitiam pertinere. Verum quomodo cognoscas non dicis, &cùm paulò intè statuisses, nescire te adhuc istane ad te pertinerent: vnde nam quaeso id iam concludis? Pergis, Mentem esse ab istis diligest tissimè euocandam, vt suam ipsa naturam quan sel distinctissimè percipiat. Id rectè mones, postquam ipsa te diligentissimè auocastis muncia, quaeso quàm distinctè naturam tuam perceperis. Nam dicere solùm te esse rem cogitantem, operationem memoras, quam onines priùs tenebamus, sed operantem substantiam, qualis nempe sit, quomodo collareat, quomodo ad agendum tam varia tam variè sese comparet, ac huiusmodi caetera prius ignorata nobis non declaras. Dicis, per cipe intellectu, quod imaginatione (quam idem esse statuis cum sensu communi) non potest Sed ô bona, Mens, docere ne potes plureis intus esse, &non vnicam, simplicemve si cultatem, qua quidvis demum cognoscamus Cùm ego Solem oculis apertis intueor, manifesta est sensio. Cùm deinde oculis clausis Solem apud me cogito manifesta est interia cognitio. At quomodo tandem discernete valeam me sensu communi, seu facultate imaginatrice, non verò mente, seu intellectu percipere Solem: adeò vt possim pro libili nunc intellectione, quae non sit imaginatio nunc imaginatione, quae non sit intellectioSolem comprehendere? Sanè, si cerebo turbato, &imaginatrice laesa, intellectus constaret, qui functiones proprias, purasque obiret, tum posset intellectio tam dici distingui ab imaginatione, quàm imaginane à sensione externa; at quia secus esse contis git, facilè profectò non est oppositum stutuere discrimen. Dicere certè, vt tu facisimas Ad Cartesij Metaphysicam &Responsa. imaginationem tunc esse cùm rei corporeae conduos; ego verò rursus compello in vnum; timplamur imaginem: vides cùm non alia rased perinde est. Mones nos, (quibus non mitione contemplari corpora liceat, fore igitur raris obscura esse, quae scripsisti, quandoquicorpora imaginatione solùm cognoscenda dem non meditamur) Mones, inquam nos, aut ira certè, vt facultas alia cognoscens displanè aliud esse pertinere ad te ipsam, aliud percerni non valeat. Dicis fieri adhuc non posse, tinere ad eam, quam de te habes notitiam. Prohquin putes res corporeas, quarum imagines cogiquàm praeclare!