Latin
INSTANTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 312
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis dicas cogitationem esse actionem, ex qua probetur non modò quòd Mens sit, sed etiam quid sit, cùm definiatur res cogitans; id tamen dicis quod non pro bas, &non definitionem tradis, quae essentiam explicet; sed actionem proponis, quae a Mente, cuius essentia investigatur, eliciatur. Dicis non videre te quid ampliùs exspectem nisi vt dicatur, cuius coloris, odoris, &sapovis sit Mens humana, vel ex quo Sale, Sulphure, &Mercurio sit conflata; velle enim me, vt ipsam instar vini, labore quodam Chymico examinemus. Quàm exquisita subtilitas, nisi iam perspectus esset tuus genius! Scilicet nihil aliud conaris, quàm offusâ nebulâ Lectoribus illudere, vt si fieri possit id, quod caput est, non animaduertant. Verùm, neque erunt, opinior, qui existiment voluisse me Mentem in Alembicum iniici; neque qui te putent stetisse promissis, nisi Chymicis paria, seu analoga feceris. Pergis id dignum me carne esse, &iis omnibus, qui cùm nihil, nisi aeclmodum confusè concipiant, quid de quaque re quaerendum sit, ignorant: sed quantum ad Te, c. Bene porro est, quòd meam causam non planè esse desertam putas, sociosque mihi adhibes. Ipse lubens illos admitto, ac esse eiusmodi censeo, qui veritatem studiosè quaerant, ostentationem exosam habeant, &sincerè sive, quid nôrint, sive non norint, profiteantur. Qui parùm curent dici abs te nihil non confuse concipere, confisi sibi nihil esse perspicuitate carius; cùm &non ignorent, quid sit de vnaquaque re quaerendum; &humani ingenij vireis satis attentè expenderint; ac moneant ipsi interim alios opinione sui inflatos, vt detumescant, in se descendant, secum habitent, norint sibi quoque supellectilem esse curtam, cessent anhelare praelargo pulmone; &ne hiatu magno grande aliquid, quod sit granditate grandius polliceantur. Verùm, ne de illis iam dicam, ecquam spem ipse non feceras, titulo illo Meditationis, De natura mentis humanae, quod ipsa sit notior, quàm corpus? Non repeto quae iam obieci, cùm ad ea respondere nihil potueris, ac euasionem solùm quaesieris ex comparatione eorum, quae ad naturam corporis faciunt, quasi penitùs eadem, &non potiùs analoga ad notitiam mentis non modò aequè claram, sed etiam clariorem consequendam faciant. Cùm praesertim dissimularis id, quod institi circa vocem Res, circa vocem Cogitans, circa occasionem ac vim similitudinis, de notitia substantiae vini. Immoror solùm in eo, quod subdis, Quantum ad te est, te nihil vnquam aliud requiri putasse, ad manifestandum substantiam praeter varia eius attributa Quo loco, si putasti nihil aliud esse requirendum, quatenus vires humani ingenij, nihil possunt praestare majus; praeclare omninò quantum ego quidem arbitror, putasti; praeclareque etiam illud subiunxisti, adeò vt, quò plura alicuius substantiae attributa cognoscimum eò perfectiùs eius naturam intelligamus; nemper si putasti, quatenus naturam illius substantiae intelligere vel possumus, vel dicimur.